Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1088


iam vocor a Domino, fili! Fratribus vero meis tam absentibus
quam praesentibus omnes offensas et culpas remitto, et eos sicut possum
absolvo; quibus tu haec, fili, denuntians, ex parte mea omnibus benedicas".
Porro Evangelium secundum Iohannem ab eo loco ubi incipit:
Ante diem festum paschae sibi legi poposcit; deinde se cilicio
superponi cinereque conspergi praecepit. Et sic, filiis circumstantibus
et lugentibus, pater sanctus in Domino feliciter obdormivit.
70 Unus autem ex illis, specialis eius discipulus, vir fama non
modicum celeber, cuius nomen ideo subticetur eo quod tanto nollet
praeconio gloriari dum viveret, vidit illam gloriosam animam carne
solutam in stellae grandis et radiantis effigie; vidit, inquam, veluti
super aquas multas, candida subvectam nubecula in caelum directe
conscendere.
Sic nimirum, qui contemptibilter in area vitae huius laboriosae
spicam carnis terrena terendo confregerat, iam excussa palea, granum
purum in horrea summi Regis ingreditur; sic mortali vita defunctus,
aeternaliter victurus, vivo pani coniungitur, qui turbam
Christi famelicam, ne in via deficeret, de paupertatis horreo satiarat.
Et bene super aquas multas in specie stellae, candida sub

Torna all'inizio