Gazzarie de statu et conditione mea, in paucis verbis. In quibus 
licteris rogavi eumdem Vicarium quod exempla illarum 
vobis transmicteret, et iam michi constat per bonas personas 
que nunc pervenerunt cum nunciis predicti domini Cothay  
ad dominum Chanem de Cathay, quod mee lictere ad vos 
pervenerint, et quod ille idem nuncius qui portavit licteras meas, 
postmodum de Sara civitate venit Thaurisium; propter 
quod de factis et contentis in illis licteris cogitavi non facere 
mentionem, nec iterato scribere. Et primum est de persequtione 
nestorianorum; secundum de ecclesia et domibus completis, 
sex picturas feri fieri veteris et novi Testamenti ad doctrinam 
rudium, et scripta sunt licteris latinis, tursicis et persicis, 
ut omnes lingue legere valeant; tertium est quod ex 
pueris quos emi et batizavi aliqui migraverunt ad Dominum; 
quartum est quod a tempore quo fui in Tartaria in Kathay  
batizavi plura millia. 
2. In isto autem anno. Dornini M° CCC° V° ego incepi unum  
alium locum novum coram hostio domini Chanis, et inter curiam 
et locum nostrum via sola est, distans per iactum lapidis a porta 
domini Chanis. Dominus Petrus de Lucalongo fidelis christianus 
et magnus mercator, qui fuit socius meus de Thaurisio,
  |  
  |