16.  In tantum melioris . Secundum quod juratum  
est de eo semper eum mansurum. 
17. LANFR.  In tantum . In quantum superius dixi  
quia vita aeterna promittitur, et non sine  
jurejurando. 
18.  Melioris , id est, Novi Testamenti, per cujus  
observantiam spem habemus eundi ad Deum. 
19.  Sponsor  Veteres sacerdotes promittebant  
cultoribus legis copiam frugum, longaevam vitam,  
victoriam inimicorum, et caetera his similia.  
Jesus autem spondet spem per quam proximamus 
ad Deum, id est, vitam aeternam, in qua videbimus  
Deum facie ad faciem. Vel sponsor est Novi Testamenti  
secundum divinitatem, quia omnia quae Pater  
facit, et ipse facit. 
20. AMBROS.  Unde et salvare . Quis est qui interpellat,  
nisi humanae naturae divinitati conjunctio, quam  
paterno solio advexit semper . . . . . . . . . . . . ad salvandum  
idoneos? Alii pontifices, quia semper non erant,  
semper non interpenabant; hic non solum in hac  
vita salvat per interpellationem humanitatis suae, sed  
etiam in futuro glorificat, dum tradet regnum Deo  
et Patri, et perducet sanctos ad visionem paternae  
majestatis. 
21. LANFR.  Per semetipsum . Ipse Salvator in Evangelio 
dicit:  Nemo venit ad Patrem, nisi per me   
( Joan . XIV). Et alias:  Ego sum ostium; per me si quis  
 introierit, salvabitur  ( Joan . X). 
22. AMBROS.  Excelsior factus . Quia adorant eum  
omnes angeli Dei. 
23. LANFR.  Lex enim . Ratio cur sacerdotes necessitatem 
habeant quotidie pro suis delictis sacrificandi;  
Christus autem non. 
CAP. VIII.—1. AMBROS.  Capitulum autem . Praecedentis 
dispositionis recapitulatio, ad rem ipsam  
deducens auditorem. 
2. LANFR.  Capitulum autem . Capitulum est brevis
  |  
  |