| ARTICULUS 2
 Utrum Christus tristitiam habuerit
 Ad secundum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod Christus non habuerit tristitiam. Isa. 42, 4, dicitur de eo: «Non
 erit tristis, neque turbulentus».
 2. Praeterea, omnis tristitia est perturbatio quaedam. Sed in sapientem non
 cadit perturbatio. Ergo neque in Christo, qui fuit maxime sapiens, fuit tristitia.
 Secundam probat Seneca tripliciter. Primo sic. Fortius non perturbatur
 a debiliori. Sed virtus est fortior malitia. Ergo non perturbatur ab ea; nec
 a virtute, quia virtus non est virtuti contraria: ergo nullo modo. Secundo sic.
 Nullus perturbatur nisi de eo quod bonum suum perdit vel diminuit. Sed sapiens
 non perdit bona sua, nec ei possunt auferri, quae sunt bona animae, quia bona
 corporis non reputat sua. Ergo non perturbatur. Tertio sic. Quia fortuna nihil
 eripit nisi quod dedit. Sed non dedit virtutem. Ergo ipsam auferre non potest; et
 sic idem quod prius.
 3. Praeterea, Philosophus: «Idem sine tristitia quam cum tristitia
 magis eligendum est». Sed Christus, cum fuerit sapientissimus, optime scivit
 eligere. Ergo non elegit aliquid pati cum tristitia.
 SED CONTRA, Matth. 26, 38: «Tristis est anima mea usque ad mortem».
 Praeterea, fletus est signum tristitiae. Sed Christus flevit: Ioan. 11. Ergo ipse
 fuit tristis.
 Quaestiuncula II
 1. Ulterius. VIDETUR quod in Christo non fuerit ira. Ira enim vitium est. Sed in
 Christo nullum fuit vitium, sed summa mansuetudo; Matth. 11, 29: «Discite a
 me, quia mitis sum et humilis corde». Ergo in Christo non fuit ira.
 2. Praeterea, sicut Gregorius dicit, ira per vitium excaecat oculum
 mentis, ira per zelum turbat. Sed in Christo oculus mentis neque excaecatus
 neque perturbatus fuit. Ergo in Christo non fuit ira.
 3. Praeterea, secundum Philosophum, et Damascenum, ira est appetitus
 vindictae. Sed Christus non fecit aliquid ad vindictam. Ergo in Christo non
 fuit ira.
 SED CONTRA, in Christo fuit ira per zelum, ut patet Ioan. 2. Ergo in eo fuit ira.
 Praeterea, nulla virtus defuit Christo, nec aliqua virtutis perfectio. Sed de perfectione
 aliquarum virtutum est ira, sicut fortitudinis, ut dicitur in 3 Eth..
 Ergo in Christo fuit ira.
 | 
 |