Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

252


episcopo non responderent, infans miraculose respondit:
"Amen". circa hec tempora sanctus Columbanus de Francia
veniens, monasterium apud Bobium construxit et multos ibi monachos
congregans, sanctam et laudabilem vitam duxit et multa
miracula per eum Deus operatus fuit. circa hec tempora
Bonifacius papa templum Panteon a Foca Cesare impetravit
et ipsum in honorem beate Marie et omnium Martyrum consecravit,
nondum enim festivitates confessorum ab Ecclesia
agebantur. post autem hec alius papa, nomine Gregorius,
statuit ut dictum festum in honorem omnium Sanctorum in kalendis
novembris annis singulis per universum orbem sollempniter
celebretur, ut quia de quolibet sancto non possumus festum

Torna all'inizio