: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 298


magnatibus, dignitatibus et populis, ciuitatibus per uniuersum
regnum Persidis constitutis graciam suam. Postquam deo placuit,
ut super excelsum thronum Darii sederemus, gaudere debetis
non modicum et letari. Mandamus itaque uobis, ut per unamquamque
ciuitatem rectores et principes ordinetis sicut tempore
Darii consistebat. Quibus iubeo, ut iusticiam inter quoslibet
responsabiliter faciant et conseruent. Quorum precepta a subditis
omnibus sine contradiccione aliqua obseruentur et unusquisque
proprietates suas in pace possideat et gubernet. Arma uero
in domibus regalibus recondantur et ea nullus audeat arripere
nec portare. Precipimus quoque, ut ab hac prouincia Persarum
usque in Macedoniam iter sit patulum et apertum, ut euntes
et redeuntes sine aliqua turbacione transeant cum eorum negociis
confidenter etc.
Quomodo Alexander precepit
silencium etc.
75. Deinde precepit silencium omnibus et dixit: "Qui ex
uobis fuerunt interfectores Darii inimici nostri, accedant ante
me, ut dignum meritum et gloriosum consequantur. Iuro enim
per potentissimos deos et per dilectam matrem meam Olympiadem,
quod dignum eis premium erogabo." Cum taliter iurasset
Alexander, omnis Persarum populus amarissime flebat. Iniquissimi
ergo homicide Bissis et Oriaber sanies astiterunt uoluntarie
ante Alexandrum et dixerunt ei: "Maxime imperator! Nos Darium
inimicum uestrum propriis manibus interfecimus." Videns
eos Alexander, mox precepit militibus suis, ut eos apprehenderent
et ligatos ducerent ad sepulchrum Darii et ut capitibus
priuarentur. Illi autem ceperunt dicere: "Maxime imperator!
Nonne per potentissimos deos iurasti et per salutem matris
tue, quod nichil iniurie pateremur?" Quibus Alexander respondit:
"Nonne promisi uobis, quod dignum meritum uobis erogaturus
essem? Nam manifestacio uestra nulla esset, nisi iuramento
taliter affirmassem. Cogitacio uero animi mei ab inicio fuit, ut
scelere patefacto homicide capitibus priuarentur." Hec Alexandro
dicente ceperunt Persi eum laudare et benedicere quasi
deum. Homicides autem iussit decollari. Totamque prouinciam
illam in pace constituens in omnibus locis rectores et satrapes
ordinauit. Eodem uero tempore quidam homo senex nomine
Duricius, auunculus Darii, qui plurimum a Persis amabatur, hic
peticione tocius populi dux est ab Alexandro in Persida constitutus
etc.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio