Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 47


82 Nam et gentiles omnes, quos Carolus recensuit,
et Christianos quoque, nisi quos Dei pietas extulit,
felicitate caruisse contendam. Sed divino quodam munere
suffulti, quidam, non principatus opera aut favore,
sed nutu et dono Dei, preclari ac felices evasere. 5
Pauci tamen, quos equus amavit Iupiter aut ardens
evexit ad ethera virtus. Dei enim providentia, ut fides
nostra aliquando stabilita a persecutione conquiesceret,
bonos quosdam esse voluit, quorum auctoritate fides
roborarctur. Nam, quod David regem nominasti et 10
alios, quibus similis vita contigit, non possumus de iis,
que occulto Dei iudicio aguntur, humanam sententiam
ferre. Verumtamen et ipsum David ad stuprum et homicidium,
que vitia a principatus natura manare videntur,
labi divina sapientia permisit. Non attingit nostra 15
prudentia hec altissimi Dei secretiora consilia.
83 Id tamen aperte constat, imbecillitatem conditionis
humane fieri in principatu multis vitiorum illecebris
imbecilliorem et ad mala quam ad bona promptiorem.
Quamobrem celesti ope, non sua, principes 20
quidam vite felicitatem sunt assecuti. Affuit enim illis
superna virtus, que ipsos deflecti ad turpia aut decipi
regni delinimentis non permisit. Nam in principatu tot
incomoda, tot tormenta insunt, tantum rerum pondus
ei incumbit, ut omnem a se felicitatem excludant 25
adeoque etiam illos, qui boni felicesque sunt habiti ac
beati, exagitat ac conterit, ut nulla felicitate fruantur. Id
ipsum quidem multis preesse ac dominari et unum pro
omnibus intentum esse, solicitum, vigilantem, anxium,
ad infinita quedam negotia distractum, magnum est 30
infelicitatis argumentum.

Torna all'inizio