Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 188


qui Familiares Ciceronis epistolas diligenti enarratione familiriassimas
reddidit, non minus meo iudicio mereretur quam qui
peregre profecturis viaticum officiose comparet; nulla lectio est in
qua teneriora ingenia facilius coalescant, sed multa prius in eo
opere ignoratione rerum subobscura, multae dicendi virtutes
parum intellectae, quae res in causa fuit, ut qui omnia altius scrutari
solent, diu non temere eam lectionem adierint, at nunc communis
facta et in qua adolescentes velut in primo studiorum limine
paulisper immorati mirum in modum proficiant. At hercle Oliverius

Torna all'inizio