Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 12


potius excusaberis, quod ubi honesta causa est, iustus secreta non prodit:
tacenda enim tacet, loquenda loquitur atque ita illi pax est secreta
tranquillitas ». Veritatem ergo puram dicas et simplicem et Deum
roga ut verba mendacii a te longe faciat. Nam et Salomon rogavit
Dominum dicens: « Duo rogavi te, Domine, ne deneges mihi: vanitatem
et verba mendacii longe fac a me ». Et sicut non debes dicere
contra veritatem, ita nec facere. Dixit enim beatus Paulus in epistola
secunda ad Corinthios: « Non enim possumus aliquid extra veritatem,
sed pro veritate ». Et talem veritatem dicas quod tibi credatur,
alioquin pro mendacio reputaretur et vicem falsitatis optineret.
Nam veritas que non creditur, pro mendacio reputatur, sicut econverso
vicem veri optinet quod falso creditur. Et ideo dixi supra: « mendacio
doloso penitus fugato », quia « non est iudicandus mendax qui dicit
falsum quod putat verum, quia quantum in ipso est non fallit ipse
sed fallitur ». « Econtra mentitur qui dicit verum quod putat falsum ».
« Nec est liber a mendacio qui ore nesciens verum loquitur,
sciens autem voluntate mentitur », ut beatus Augustinus dixit.
Secundo requiras quid dicere vis, utrum sit efficax an inane.
Efficacia enim verba semper dicere debemus, inania vero penitus silere.
Ait enim Seneca de formula honeste vite: « Sermo quoque tuus
non sit inanis, sed aut consoletur aut doceat aut precipiat aut moneat ».
Et Paulus in epistola ad Timotheum dixit: « Prophana autem inaniloquia
devita ».
Tertio requiras an dicas quid rationabile an irrationabile.
Rationabilia verba semper sunt dicenda, irrationabilia vero semper sunt
tacenda. Nam quod ratione caret non potest esse diuturnum.
Qui enim rationem secum portat totum mundum vincit. Unde
scriptum est: « Si vis vincere totum mundum, subice te rationi ».
« Ratione enim vincenda est adolescentia ». Et etiam dici consuevit:

Torna all'inizio