: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2447


nec ullius meliorationis opem acceperat. Audiens vero beatam
Claram novis coruscare miraculis, ad sepulcrum eius puerum deportavit.
Post aliquot dies sonantibus ossibus tibiarum ad naturalem
rectitudinem sunt membra reducta, et quod sanctus Franciscus multis
precibus exoratus non tribuit, sua discipula Clara divina virtute
concessit.
57 Civis Eugubinus nomine Iacobus de Franco, puerum quinquennem
habens, qui debilibus pedibus numquam ambulaverat, nec
poterat ambulare, tamquam ostentum suae domus, et opprobrium
suae carnis ipsum puerum deplorabat. Cubitabat in solo, repebat in
cinere, volens se quandoque ad baculum, nec potens erigere: cui natura
gradiendi desiderium dederat, negaverat facultatem. Vovent
puerum parentes eius meritis sanctae Clarae, atque, ut illorum verbo
dicatur, volunt eum sanctae Clarae hominem esse si per eam sanitatem
fuerit consecutus. Protinus, voto emisso, Virgo Christi suum
hominem sanans liberae ambulationis officium in oblato sibi puero
reparavit.Illico parentes ad Virginis tumulum cum puero properantes
eum subsilientem et gaudentem Domino obtulerunt.
58 Mulier quaedam de castro Mevanii, Pleneria nomine, diu
contractionem renum perpessa, non, nisi baculo substentata poterat
ambulare. Adminiculo tamen baculi non curvum erigebat corpus
sed nutantes utcumque trahebat gressus. Deferri se fecit quodam
die Veneris ad tumulum sanctae Clarae: ubi preces ad eam devotissime
fundens celeriter obtinuit quod fideliter postulavit. Sequenti
namque Sabbato, integra sanitate obtenta, domum propriis pedibus
est reversa, quae fuerat per alios apportata.
De sanatione a tumoribus gutturis.
59 Tumores gutturis, quos vulgari sermone scrofulas vocant,
puella quaedam Perusina cum dolore multo diu portaverat. Viginti
quidem glandulae suo numerabantur in gutture, ut ipsum puellae guttur
satis grossius capite videretur. Duxit eam saepe mater eius ad
memoriam virginis Clarae, ubi ipsius sanctae beneficium devotissime
implorabat. Cumque tota quadam nocte ante sepulcrum puella iaceret,
prorumpente sudore, strumae illae mollificari coeperunt ac de

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio