Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
sub eo finxere poete, eo quod altissimus fuerit et ignes more  
Etne evaporaverit, Iovem caput supposuisse Thiphei. Hic  
quidem mons, a perpetuo igne introrsum fere consumptus, a  
terremotu excussus et in mare deiectus est fecitque ex se longe  
ab Iscla insulam aliam quam indigene Prochytam vocaverunt  
eo quod ex propinquo ceciderit mons ex quo edita sit.  
IOVIS mons in Hispania est occidenti oppositus, cuius eminentia,  
quia inter exigua cautium spatia consurgit, Hannibalis  
scala appellata est.  
IPPANIS mons Scythie est. 
YPERBOREI montes sunt Scythie in asyatico Occeani litore 
sub ipso cardine siderum, Yperborei dicti eo quod ultra eos  
flat Boreas.  
YPOPLACUS mons est Lycie seu Cilicie haud longe a Thebis  
Lyciis, quibus olim dominabatur Iection pater Andromache  
uxoris Hectoris. 
IPPIUS mons secundum quosdam in Bithinia est et sub eo Picopolis  
fuit civitas, alii illum dicunt Ylioni propinquum et  
post eum insidiis latuisse Grecos, et hinc sumptum quod ex  
equo, qui 'ippos' grece dicitur, prodierint. Sane Bithinia Troadi  
contermina est, et is forte mons medius inter eas.  
IPSIZORUS mons est Macedonie. 
IRAURANCOS mons est Germanie ex quo dicunt Danubium  
nasci. 
IRMINE promontorium est Achaie. 
IRPINUS mons est Sabinorum in quo optimi nascuntur  
equi. 
ISAINUS mons est Peoniam a Midia separans, in quo nascuntur  
animalia menopem nominata, bovi similia, quibus pregrandes  
come a collo pendent et usque in oculos a cervice.  
ISCHINIE promontorium est Thessalie super Demetriadem  
civitatem. 
ISMARUS Thracie mons est pro parte asperrimus et in residuo  
vinetis olivetisque abundantissimus. In hoc non nunquam  
Orpheus cythara canere consuevit.  
ISPALUS promontorium in ora Ethiopici occeani est, se protendens  
in mare quod Azanium appellatur.
  |  
  |