Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 33


27. CONDUPLICATIO
Conduplicatio est, ratione amplificationis
aut commiserationis, eiusdem verbi aut plurium repetitio,
ut: Fuit quondam, fuit in hac republica virtus ;
vel sic: Commotus non es, cum tibi mater pedes amplexaretur,
commotus non es
?
Iste color dicitur epanalepsis ; geminatio dictionis
dicitur epizeusis .
28. INTERPRETATIO
Interpretatio est que non iterat idem verbum,
sed quod positum est commutat, eadem significatione
retenta, hoc modo: Iudei Christum crucifixerunt,
filium Dei in patibulo posuerunt
;
et dicitur polyptoton .
29. COMMUTATIO
Commutatio est eum due sententie discrepantes
ita commutantur quod a priore posterior priori contraria
deducitur, ut si dicam: Esse oportet ut vivas, non
vivere ut edas
;
et dicitur antimetabole .
30. PERMISSIO
Permissio est cum voluntati alicuius nos ex
toto subicimus, ut si dicam: De persona et rebus meis
vestrum libitum faciatis, quoniam iussioni vestre parere
in omnibus sum paratus
;
et dicitur epitacope.

Torna all'inizio