Petrus Damiani: Epistulae

Pag 178


quia languor iste quem patior, numquam alienare mentes aegrotantium
consuevit? Firmiter igitur et absque ulla prorsus ambiguitate cognoscite,
quoniam angelicis comitata vestigiis beata redemptoris nostri me mater
invisit, hylaritatem mihi sereni vultus ostendit, benedixit me, et protinus
abiit.
Cumque paulo post ille defunctus esset, senex quidam presbyter,
Severus nomine, qui nimirum spiritalis eius pater extiterat, retulit, quoniam
longe ante, dum vigetus adhuc et sanitate floreret incolomi, depositis
nudatus exuviis collo corrigiam, qua cingebatur, innexuit, altari se
beatae Dei genitricis velut servile mancipium tradidit. Mox se quasi servum
malum coram domina sua fecit verberibus affici dicens: Domina mea
gloriosa, virginalis mundiciae speculum et omnium norma virtutum, ego
te miser et infelix offendi per obscenam carnis meae putredinem, et eam,
cuius tu mater et auctor es, violavi mei corporis castitatem. Nunc itaque,
quod solum remedii superest, me tibi famulum trado, tuae ditionis imperio
substrati cordis colla summitto. Flecte rebellem, suscipe contumacem, nec
tua pietas respuat delinquentem, cuius intemerata virginitas peperit verae
pietatis auctorem. Per istud ergo munusculum servitutis meae tibi nunc
offero censum, et amodo ac deinceps quoad vixero, certi canonis appendam
annuale tributum. Quandam ergo pecuniae summam in altaris crepidine
posuit, et sic de misericordia, quam quaesierat confisus, abscessit.
Non igitur fortassis hanc sed huiusmodi frater meus de fratre narravit
historiam, cuius etsi prae oblivione verba non teneo, saltim in quantum
mihi possibile est, a relatus quadam similitudine non recedo. Confessionis
igitur iste versiculus ad relata vel referenda mihi cuncta proficiat, meque
in quibus ignoranter oberro, coram supernis optutibus excusabilem
reddat.
Ut igitur superioribus et inferiora coniungam, noli, noli, pie pater, in
minarum, quas intentasti, perseverare sententia. Noli aegrotanti filio,
sive viventi, sive post obitum, orationis tuae subtrahere medicinam. Porro
autem quia infelix ego, dum vivo, prae desidiae torpore non semino, post
obitum meum, si supervixeris, de manibus tuis alimoniam spero, quatinus
oblationis tuae sacramentum animae meae vertatur in epulum, et orationis
tuae sacrificium mihi vitale sit alimentum. Et quid mirum, si sacrae oblationis

Torna all'inizio