Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 50


I 69

In causa, que inter vos ex parte una et .. ex altera super .. ecclesia vertitur, coraro nobis iam bina vos
citatione citavimus, transcriptum litterarum sedis apostolice citationis litteris inserentes. Verum
nullus ex parte vestra comparuit, qui rem aut nomen procuratoris haberet, ut umbram alicuius responsalis
afferret. Sed forte longe lateque diffuso tractu terrarum a Ferentino distat Anagnia, propter
quod adventus vester difficultatem ingerens redditur onerosus.

I 70

Credebamus, quod nos sentiretis in vestris honoribus utiles et commoditatibus efficaces. Unde, si
respondere voluissetis ad grates, exsolveretis debitum gratiarum nobis quondam socio, nunc amico,
et magis prudenter vos habuissetis in quibusdam litteris, quas vobis comes T. de Celano, sicut audi vimus,
transmittebat. Et quidem in potestate vestra non erat, quin scriberet, sicut vellet. Verumtamen
providentia vestra poterat hoc habere, ut per missionem ipsarum litterarum domini regis animum
minime turbaretis. Porro novit Deus, si meliora provenerint et valeant provenire domino
imperatori et filio suo de servitio vestro quam de nostro. Retribuat autem vobis Deus, sicut vos
intenditis retribuere, si potestis.

I 71

Solita mollibus cedere durities adamantis suasit solidum lenitate confringi, sed quia humilitatis accessum,
excessum altitudinis non admittit, ad experientiam gravium accedetur vel gravium experientia
consuletur.

I 72

Quia quorundam degeneres animi pro munere peregrino perscissi iam in partibus ipsis semine perversitatis
accepto in zizaniam infidelitatis erumpunt, nullos eis scientia nequam nisi fructus detestabiles
prestatura, te, frater episcope, prudentia vigili et studio convenit vigilare prudenti, et operariis

Torna all'inizio