in cubiculo clauso nudus confitebatur coram ceteris fratribus quicquid
a cunabulis deliquerat, et pro culpa unaquaque se faciebat verberari acerrime.
Nemo enim id facere cogebatur invitus, sed permittebatur si quisquam
hoc agere vellet spontaneus. Haec quia tibi sunt nota et aedificationi utilia,
cur omisisti obsecro ne sileas, sed mihi, super hoc nimis admiranti,
prodas.
Andreas
Aestimas, venerande Syre, aestimas me dixisse quicquid me contigerit
de beato Arialdo scisse? Audi adhuc qualia tria praetermisi, ut ex his intellegas
me multa alia evidenter de eo cognovisse et scienter omisisse. Perrexerat
enim aliquando invitatus ad ecclesiam Cumanae civitatis, ut pacificaret
dissidentes clericos ipsius urbis. Erat quippe tunc tempus quadragesimale.
Cumque ad unum altare convenissemus ut officium vespertinale
persolveremus, unum quid, non recordor modo utrum fuisset de antiphonis
vel responsoriis, sic elapsum est ab omnium memoria, ut penitus inveniri
nequiverit. Salubri igitur consilio reperto, signum salutare sibi in fronte
impressit, iuxta altare se prostravit, rem perditam a Domino petiit.
Quam sic protinus invenit ac si in loco quo posuit oculum id quod petebatur
haberetur descriptum. Aliud vero signum factum est dum illum, ex
aqua laci proiectum, ad urbem duceremus. Erat enim in quodam vico quidam
rusticus, per multa tempora morbo paralisi dissolutus. Qui cum audisset
quod Christi martyr per viam duceretur, fidem habens firmam, in
eandem fecit se viam ferri ibique dimitti. Transeunte itaque turba quae feretrum
praecedebat, martyrem infirmus expectabat. Ad quem cum pervenissent
qui ipsum portabant, ab infirmo eodem obnixe rogati, perstiterunt,
eum coram ipso deposuerunt. Et nescio utrum ex solo visu an tactu, sanitati
|
|