hannes refutavit in hoc monasterio portionem de curte Sancti Benedicti
et omnibus quę ei pertinent. in Turano quoque
Siefredus refutavit quasdam res. in Grecię vero oblatę sunt
in hoc monasterio quędam res. in territorio quoque Asculano
Tophanius filius Aimeradi contulit huic monasterio castellum
quod nominatur Podium cum terris et vineis modiorum quingentorum,
et cum ęcclesia Sanctę Marinę. et in territorio Firmano
medietatem castelli de Monte sicco. et ęcclesiam Sanctę
Marię in territorio Firmano et Asculano ubi dicitur Cazanus.
et res Luponis Marcisi. et res de monte de Carro. et de
Cazano. et de Gaveniano. et de Oliano. et in Rapuniano.
et in Colle Longo. et in Patrinione. et in colle Asinarii.
et in Pinna. et in monte filiorum Ocpaldi. et in collibus
Sancti Poli. et portionem de ęcclesia quam Guido filius Petri
per cartam confirmavit. et in territorio Asculano castellum
de Spinitulo cum suis pertinentiis et cum sexaginta modiolis.
et castellum quod episcopus Emmo per cartam concambiationis
ei confirmavit. et ad Sanctum Demetrium terram
quam ei Mainardus per cartam confirmavit. et aliam quam
ei Amico confirmavit. et alteram quam acquisivit a singulis
hominibus modiorum ducentorum. et tres partes de castello
Insula, et cum terra Rainaldi et singulorum hominum, et cum
pertinentiis trium partium eiusdem Insulę modiorum trecentorum,
et cum ęcclesia Sanctę Trinitatis intra castellum Spinitulum.
et portionem de Sancto Demetrio, et de Sancto Petro
in Casule, et cum tribus partibus de ęcclesia Sancti Martini in
Valentera. et quartam partem de castello Sextirano, et cum
quarta parte ęcclesię intra castellum Sancti Iohannis. et quartam
partem Turris et de omnibus pertinentiis. et quartam partem de
castello Pinniolę cum quarta parte ęcclesię Beati Michahelis. Et
ubi dicitur Aliegano ad Ripam ipsum podium cum quarta parte
de Ripa. et podium de casa Amonis quartam partem. et ubi
|
|