enim magnos dominos proprie salutamus sed humiliantes capita
nostra eis reverentiam, devotionem et commendationem
nostri offerrimus et fide mentis desiderium explicamus. (9)
Salutare namque, sicut et bene dicere, de autoritate maiorum
est, non de presumptione minorum. (10) Pares autem nostros
et inferiores vel paulo maiores absque iniurie discrimine salutamus.
10. (1) IN QUA PERSONA SALUTATIO SIT FORMANDA.
(2) Omnis vero salutatio que prosaice scribitur iuxta consuetudinem
Latinorum debet tantum in tertia persona confici et formari,
ita quod nulla dictio ibi ponatur que ad primam personam
pertineat vel secundam. (3) Nam si metrice scripta fuerit potest
salutatio in qualibet persona formari, quia maior licentia versificantibus
est concessa. (4) 'Iuxta consuetudinem Latinorum'
dixi, quia secundum Ebreos et multas alias gentes fiunt salutationes
in prima et in secunda persona, ut Paulus in epistolis
suis facit. (5) Unde quidam Latini hoc idem antiquitus tenuerunt
et etiam adhuc servant, ut excepte actionis esse inter
alios videantur. (6) Nos quoque possumus hoc servare in fine
ipsius epistole, ubi licet in prima vel secunda persona quosdam,
quibus in precedenti non sumus locuti epistola, salutare
(7) sed talis modus salutandi magis ad petitionem cognoscitur
pertinere.
|
|