umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quod abbates et monachi
huius semper aecclesiae filii in nullo degeneres extiterunt, nec
curuauerunt genua sua ante Bahal nec Bahalim, nec Geroboam,
sed huius sanctae Romanae sedis libertatem dignitatemque
imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis
seriem auctoritatem seruauere. Non enim alicui umquam
alienae uel terrenae potestati colla subdiderunt, in sola beati
Petri et huius aecclesiae subiectione defensioneque permanentes.
Et idcirco uolumus atque apostolica auctoritate firmamus et
contradicimus, ut nulla umquam persona, parua uel magna,
siue potestas aliqua, non archiepiscopus, non episcopus, nullus
regum, ducum, marchionum, principum, comitum, nec etiam
aliquis legatus meus, supra illum locum et monasterium umquam
buccam suam aperiat aliquamue exerceat potestatem. Verum
iuxta tenorem priuilegii nostri et antecessorum nostrorum
auctoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam
integram perpetuamque omnino possideat, ut tantummodo
sub alis apostolicis ab omni aestu et turbine inpugnationis
respiret, et in gremio huius sancta aecclesiae, ad honorem
omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli in
perpetuum dulcissime quiescat.
Et ita uertens se domnus papa ad dextram partem sinodalis
conuentus, percunctatus est eos dicens: "Placet ita uobis ? laudatis ?"
Responderunt: 'Placet, laudamus.' Vertens se iterum in sinistram
eodem modo interrogauit. Eodem quoque modo responsum est a
sancto conuentu: 'Placet, laudamus.' Post haec uerba stando in
throno pontificali perorata domnus papa assedit.
|
|