Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

275


circa hec tempora, cum Lodovicus, qui erat de genero Francorum,
teneret imperium nec contra Longobardos Ecclesiam adiuvaret,
ius imperii de Francis ad Theotonicos est translatum. primo
enim ius imperij fuit apud Romanos, deinde translatum est ad
Grecos, inde ad Gallicos, inde ad Theotonicos. circa
hec tempora papa Sergius, de quo supra dictum est, a quodam,
nomine Formoso, fuit expulsus et Formosus electus. sed
mortuo Formoso, cum Sergius papatum recuperasset, Formosum
fecit extumulari et pontificaliter indutum in sede pontificali fecit
decollari et corpus in Tiberim iactari. sed a piscatoribus
inventum, in ecclesia Sancti Petri fuit sepultum. tunc autem
quedam ymagines sanctorum vise sunt ipsum Formosum adorare
et venerabiliter salutare. creditur enim quod ille Formosus,

Torna all'inizio