Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 572


quam sit armorum sarcina. Nam consuetudo est quasi natura
quaedam. Cum ergo quis assuetus ad portandum maius
pondus, videtur sibi quasi quod levis incedat, si oneretur
quodam minori pondere. Rursus, non solum arma
sed etiam plura alia sunt ferenda in bello: ideo etiam ad
maiora pondera non est inutile assuescere bellatores. Secundo
exercitandi sunt bellantes adinvadendum et percutiendum
cum clava. Recitat enim Vegetius, quod antiquitus
apud Romanos in campo aliquo multi pali infingebantur,
et iuvenes quos volebant facere oprimos bellatores
exercitabant ad palos illos ita, ut quilibet haberet
scutum dupli ponderis quam sit scutum, quod portatur
in bello, et clavam ligneam etiam dupli ponderis: et
quilibet illorum iuvenum sic oneratus contra aliquem illorum
palorum quasi contra adversarium incedebat, et
nunc percutiebat palum in summitate, nunc in imo, nunc
medio, et contra palum illum sic impetuose se gerebat
percutiendo ipsum, et alia faciendo quae requiruntur ad
bellum, ac si contra hostem dimicaret: et cum diu mane
et sero iuvenes sic exercitati essent, cum postea veniebant
ad bellum, non gravebantur in percutiendo cumclava,
vel in sustinendo quoscunque labores bellicos. Tertio exercitandi
sunt bellatores admittendum tela et iacula, et ad
percutiendum cum lancea: quod etiam ad defixum palum
fieri habet. Fiebat enim antiquitus ut cum iuvenes exercitati
erant ad percutiendum palos infixos cum clava, quod
exercitabantur ad percutiendum cum telo vel cum iaculo,
sive cum lancea. Stabant enim a remotis et assuefaciebant
brachia, ut possent palum percutere, vel saltem prope
ipsum proiicere.Est autem attendendum quod in proiicendo
telum, aut lanceam primo vibrandum est telum
ipsum, et postea fortiter impellendum: vibrato enim telo
propter maiorem motum quem efficit in aere, longius
pergit et amplius vulnus infligit. Quarto exercitandi sunt
bellantes ad iaciendum sagittas, vel cum arcubus, vel cum

Torna all'inizio