aurum et topazion relucenti domine C.,
amice dilectissime, I. quecumque potest et si ultra
posse valeret aliquid invenire".
Consueverunt autem quidam ponere rusticanam
et ridiculosam salutationem, qua forte posset
quandoque benivolentia captari. Hoc enim
est: "Amice dulcissime G., forma et morum
elegantia redimite, I. tot salutes et servitia, quot
in celo fulgent sidera, quot in arboribus folia et
quot arene circa maris littora".
Et nota, quod fere omnes mulieres appetunt
semper de pulcritudine commendari, etiam si
fuerint deformes, unde tam in salutationibus
quam in cunctis epistole partibus te oportet benivolentiam
a pulcritudine captare. Utaris igitur
superlativis et insistas commendationi, quia
muliebris condicio huiusmodi laudibus cicius
inflectitur et inclinatur. Ponas igitur quandoque
"sapientissime", quandoque "nobilissime
et illustrissime", si nobilis fuerit, quandoque
"amatissime" seu "splendidissime" vel "lucidissime"
aut "iocundissime".
Ex hiis autem salutationibus poteris trahere
omnes modos salutandi amicas pro amicis et
amicos pro amasiis, si volvere sciveris et mutare
|
|