sicut eadem opera possunt esse aliarum virtutum, et
magnanimitatis: sic eadem esse possunt aliarum virtutum,
et honoris amativae. Opera enim aliarum virtutum,
ut sunt magno honore digna, pertinent ad magnanimitatem.
Sed ut sunt proportionata nobis, et ut
ordinantur ad mediocres honores, pertinent ad virtutem,
quae dicitur honoris amativa. Sicut ergo decet
reges et principes esse magnificos, et liberales: sic decet
eos esse magnanimos, et honoris amativos. reges
enim et principes decet honores diligere modo quo
dictum est; videlicet, ut diligant et cupiant facere
opera, quae sint honore digna. Videtur enim honoris
amativa se habere ad magnanimitatem, sicut formositas
corporis se habet ad pulchritudinem. Parvi enim
si habent membra bene proportionata, et conformia,
formosi sunt: non tamen pulchri, quia pulchritudo
non est nisi in magno corpore. Sic facientes opera
mediocri honore digna, dicuntur honoris amativi:
tamen tunc proprie sunt magnanimi, quando agunt
opera magno honore digna. Ut igitur reges
et principes nec in negociis arduis,
nec in mediocribus faciant
aliquid turpe; sed ut semper
agant opera honore
digna: bene
dictum
est, quod decet eos
esse magnanimos, et
honoris amativos.
|
|