his supervenientibus, sicut deorsum in proprio capitulo apparebit.
CAPITULUM II. DE SOLUTIVO APPROPRIATO UNICUIQUE HUMORI NATURALI VEL INNATURALIVEL CUM FEBRE VEL SINE FEBRE ET OMNI GENERI PASSIONIS, CUI COMPETIT SOLUTIVUS
Humorum alii naturales, alii innaturales. Naturalis dicitur humor duobus modis: uno modo dicitur naturalis, qui est fixus secundum naturam debitam, puta nec distemperatus nec immoderatus, et talis non est purgandus, cum sit secundum naturam in corpore; alio modo dicitur naturalis, qui licet sit distemperatus vel immoderatus, humoris tamen species non ut prius fuit colera et melancolia. Isti cum sint praeter naturam in corpore, sunt purgandi debitis unicuique solutivis, et sunt tres: flegma, colera et melancolia. Sanguis vero non purgatur nisi per aperitionem venae naturalem, ut in fluxu menstruorum et haemorrhoidarum, vel artificialem, ut in flebotomia. Nec natura ordinavit solutivum eius ita copiose sicut aliorum humorum, quia rarius peccat quam alii, et eius peccatum facilius corrigitur a natura, et peccat saepius propter innaturalem aliorum admixtionem, et tunc istud corrigitur per propria solutiva uniuscuiusque humoris. Unde mundificare sanguinem nil aliud est quam extrahere ab eo coleram vel alium humorem inficientem ipsum. Nec verum dicunt medici, quod dixit Galienus, quod deberet mactari inventor solutivi sanguinis, quia est amicus naturae: nam cum peccat, est inimicus; et natura bene ordinavit solutivum illud ut betonicam <et> lilium, [104va] unde betonica irabiliter eicit sanguinem oculorum per secessum et ego probavi illud. Unde maceretur, et si cum lympha sumatur trita, repente sic oculis nocivus sanguis per subteriora debet expelli <et> sic lumina libera reddi his.Humores aliquando abundant cum febre et aliquando sine febre, etqualiter horum quilibet securiter sit purgandus, dicam, et prius de flegmate.
Sed nos Deum prae oculis habentes docebimus virtuosa solutiva pro pauperibus pauci constamenti, ne gravemus infirmos, ut sic a nobis recedere cogantur, sicut factum est ab antiquis, et cum quibus possit rudis quilibet operari, dum parum sit instructus in medicina. Item non uno modo sed pluribus hoc facere valebimus, ut una medicina deficiente
reliquas aequivalescere inveniamus, veluti solent facere copiosi. Flegma ergo naturale sic purga post digestionem: recipe hierae picrae
|
|