suis, ut exeat homo ad opus suum et ad operationem suam
usque ad vesperam».
35. Sexcentessimo quoque anno Noe inundavit diluvium et
perdidit omnem carnem; inchoato septimo centenario, reddita est
pax cunctis viventibus, que archa servaverat, et pollicitus est Dominus
servare de cetero pacem, nec tale quid unquam facere cunctis
diebus vite hominis super terram. Sextus centenarius sextam etatem
significat, que presens est, in cuius fine erumpet de gentili
feritate abyssi populorum ad degluciendas animas hominum, qui
extra spiritalem archam Noe reperientur; et iterum post dies illos,
inchoata etate septima, dabitur reliquiis que impleture sunt terram,
sicut quondam reliquie filiorum Noe, et usque ad adventum
Gog, quem designat Nemroth qui auctor fuit, ut dicitur, edificantium
turrim et civitatem Babel, pax, et securitas magna erit in terra.
36. Si agitur de angelis qui venerunt vespere Sodomam, nil
obstat intelligere in hora vespertina, quod in anno sexcentesimo
vite Noe designatum. Periit tunc Sodoma, quia nunc nova Babilon
ruitura est. Loth vero salvatus est in urbe parvula, que
idipsum significat quod et archa Noe. Quod autem post modicum
ascendit in montem, statum tertium designabat, sub quo oportet
electos dei in montem contemplative vite ascendere, in qua perfecta
iustitia est, quam designat ebrietas vini qua debriatus est
Loth a filiabus suis, amore, scilicet, dei et proximi, per quem concepture
sunt anime fideles et filios masculos pariture; et quasi
neciente patre, quia vis amoris tacite propagatur in subditis, et
magis ipse operatur, quam mille parabole nescientis amorem.
37. Quid dixerim de Abraam, Isaac et Iacob, quorum primus
antiquos patres qui sub priori statu senuerunt et in tempore senectutis
|
|