Hubertus abbas: Sermo domini Uberti venerabilis abbatis

Pag 338


et mulus quibus non est intellectus; levate, inquam, oculos ad divina misteria,
incipit enim scriptura ista ab electione, demum supponit secretorum dignitatem,
postea sanctorum inseparabilem societatem. Praemittit igitur donum, interponit
meritum, subiungit praemium. Donum est cum dicitur: Genus electum,
regale sacerdotium ; meritum autem cum dicitur: Gens sancta, populus adquisitionis ;
supponitur praemium cum subiungitur: Ut virtutes etc. Est enim
triplex gratia, prima quae liberat ab infidelitate, secunda quae iustificat bonorum
operum sedulitate, tercia quae beatificat immortali iucunditate: prima vocatur
donum, secunda meritum, tercia praemium.
Bonum est igitur nos hic esse; faciamus hic tria tabernacula , patres optimi:
tibi unum, Domine Jhesu, qui es via ducens ad patriam, veritas ab errore infidelitatis
liberans, vita immortalitatem donans. Moysi unum, scilicet Spiritui
Sancto, Moyses enim interpretatur assumptus de aquis. Quis autem Moysi
nomine rectius consignificatur de quo idem Moyses dicit: Et Spiritus Dei ferebatur
super aquas
. Fertur super aquas nostras quoniam illuminat tenebras
nostras, fertur super aquas nostras quoniam in tribulationibus consolatur
animas nostras. Non enim scimus quid petamus sicut oportet, sed ipse Spiritus
adiuvat infirmitatem nostram . Petimus honores et dignitates, sed potentes
potenter tormenta patientur . Petimus villas et praedia, sed: Veh vobis qui
copulatis agrum agro usque ad terminum loci! Numquid vos soli habitabitis
in medio terrae? Petunt alii divitias, sed qui volunt divites fieri incidunt in
laqueum diaboli et varias temptationes . Alii scientiam desiderant, sed ea sine
caritate non impinguat sed inflat; alii sapientiam saecularem, legum peritiam,
sed stultam fecit Deus sapientiam huius mundi . Denique alii fortitudinem
corporis, sed omnis caro foenum et omnis gloria eius quasi flos foeni ; alii
velocitatem, sed, Asahel exemplo, non est tuta; alii sanitatem, sed, quia vana
salus hominis , non est diuturna; alii longevitatem, sed non est iucunda, si
enim in potentatibus octuaginta anni et amplius eorum labor et dolor. Emitte
igitur, Domine Jhesu, emitte Spiritum tuum et renovabis faciem terrae;
humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter

Torna all'inizio