Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 195

Liber III


De spe ac desperatione.
Cap. V.
Sequuntur spes ac desperatio, quae coniunctam cum cupiditate tractationem habent. Iisdem enim pene rationibus spes et cupiditas et augetur et diminuitur. Quemadmodum autem contemptione cupiditas, ita spes desperatione; item, ut cupiditate contemptio, ita spe desperatio tollitur. Sed ne omnino praeteriisse hos affectus videamur, de his quoque pauca dicamus. Igitur si quem ex desperatione rerum suarum in spem adducere atque erigere conabimur, primum quidem eius infortunium extenuabimus et accidisse aliis saepe numero plura et graviora ostendemus. Deinde magno animo quamcunque fortunam quaecunque ea sit, tolerandam esse docebimus, neque forti viro unquam aut desperandum aut cedendum. Tum esse illi malo remedium ostendemus et quo pacto id inveniri possit, aperiemus. Deinde hominem paulatim quasi ad certamen revocabimus et in spem victoriae paulatim erigemus. Ad eam rem commoda, facultates, occasiones, instrumenta, adminicula omnia quasi faces quasdam et aditus patefaciemus eumque ad incoeptum capessendum certo rei eventu proposito, magnis ostensis praemiis, cohortabimur. Si quid difficultatis aut incommodi inesse videbitur aut confutando diluemus aut extenuando minuemus aut dissimulando reticebimus

Torna all'inizio