Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 92


irruerunt et tradiderunt eum neci et infinitos ex suis, vrbem
suam Troye, ab ipso Laumedonte rege possessam, funditus euertentes?
Nonne apud nos adhuc hodie sunt plures ex illis in Grecia
qui, in prouinciis nostris a nostris adducti violento iure predonio,
deflent perpetuas seruitutes? Sane non est inpossibile
neque dissimile mille potentioribus facere quod quatuor minus
potentes fecerunt aut quinque. Scio quidem eos scire nos esse
aduersos ipsos accinctos et ideo multa sibi mendicasse suffragia
et multa subsidia quesiuisse vt aduersus nos potenter obsistant et
se contra nos uiriliter tueantur. Quare mihi uidetur acceptum,
si hoc vobis cedat ad gratum, vt antequam ab hoc portu salubriter
dissolutis anchoris discedamus, apud Delphos insulam ad deum
Appollinem speciales deuotos nostros nuncios dirigamus recepturos
a deo ipso et ab aliis deis nostris certa responsa quid nos de
cetero facere deceat et liceat de hiis que sumus eis fauentibus aggressuri."
/*
Et sic Agamenon rex sermoni suo finem fecit. Et hiis dictis,
vniuersi itaque predicti reges, duces, et principes, Agamenonis
regis audito colloquiolaudant illud et sic faciendum esse ut ipse
decreuit vnanimiter omnes probant. Quare super huius execucione
negocii omnes in vna vocis consonancia Achillem eligunt et
Patroclum vt ipsi pro tam communi bono, quod seipsos et alios
communiter et principaliter omnes tangit, apud Delphos insulam se
conferant responsum a deo Appolline humiliter petituros. Nec
mora, predictus Achilles et Patroclus pro predictis fideliter exequendis
securo remige portum intrant, et diis fauentibus cursu celerrimo,
felici nauigatione potiti in insulam Delphos salubriter peruenerunt.
/*
Erat autem predicta insula Delphos mari vndique circumfusa,
que pro certo creditur quod fuerit insula Delos, que scriptorum
orte uicio fuit adiuncta. Que insula in medio insularum Cicladum
sita est, in mari scilicet Elespontico constituta. Quare de predictis
insulis in medio Cicladum principalis est vna. In hac enim
insula, ut narrat Ysidorus, Latona enixa est Appollinem et Dyanam
et ideo in ea, hedificato templo in mirabilem murorum congeriem,
colebatur Appollo. Et dicta est Delos pro eo quod sedato diluuio

Torna all'inizio