Habeat quoque XL beroarios pedites in expensis comunis eiusdem, scilicet ad
salarium trium librarum bononiensium parvorum singulis mensibus pro quolibet, qui beroarii
non conputentur in ordinata vel ordinanda familia potestatis. Nec volumus quod pro eo [quod]
dictum regimen pro pacifico statu civitatis et civium bononiensium, ut predicitur, ad tenpus
nobis adsumimus, ipsis Bononiensibus in eorum privilegiis, iuribus et consuetudinibus circa
electionem vel aliam provisionem ipsius regiminis, prout eis de iure, privilegio vel consuetudine
conpetit, in futurum aliquod preiudicium, quantum ad possessionem vel proprietatem,
quomodolibet generetur; sed ad eos, postquam prefatum regimen dimiserimus, electio et provisio
huiusmodi, sicut habuerunt actenus, et eis de iure conpetere poterat, libere revertatur.
Preterea, ut manus presidentis in patria firmioribus vallata subsidiis, pro comuni pace
civitatis eiusdem et partium vicinarum, possit gubernare pacificos, et, cum expedierit, refrenare
rebelles; et ut tantum comune Bononie, quod pro comuni utilitate civitatis ipsius et totius
provincie Romaniole, non sine multa providentia, ordinatum fuit, sicut eius commodum sentiatur
ab omnibus, ita honus comuniter subportetur, et ne, si totum subportaretur Bononiensibus
honus huiusmodi, assererent se gravatos, et nisi deceret quod qui tantum bonum cum
aliis parciuntur, honus ipsi soli portarent; precipimus, ordinamus et volumus quod trecenti
milites vel armati equites et plures, sicut nobis videbitur expedire, tam per ipsos Bononienses,
quam per alios de Romaniola, stipendientur comuniter, secundum modum contributionis de
ipsis stipendiis faciende per nos vel alium, cui hoc duxerimus committendum, quos vel rectori
provincie, vel futuro potestati Bononie deputare proponimus, prout quieti civitatis et utilitati
proprie predictorum ac subiectorum eorundem viderimus expedire.
Ordinamus insuper et volumus quod reformatio consiliorum [et] officialium civitatis eiusdem
fiat de comuni consensu parcium earundem, si infra terminum per nos vel alium, cui hoc
commiserimus, presignandum, talis possit haberi consensus; alioquin ipsam reformationem et
modum ipsius nobis plenarie reservamus, exercendum per nos, vel alium, cui duxerimus committendum.
/*
Verum quedam societas esse dicitur in civitate predicta, que societas Crucis inibi nominatur;
circa cuius conditionem et merita, nec minus eius effectum, proponimus maturius, ad quietem
eorundem civitatis et civium, cogitare, ut exinde prosperitatis commoda, dante Deo, subsequantur.
Et ideo provisionem huiusmodi societatis omnimodam, et eam contingencium nobis
specialiter reservamus, monentes et expresse mandantes quod Rolandinus Passagerii seu
quivis alius de capitanaria, rectoria vel quovis alio officio sive administratione ipsius capetanarie,
quocunque nomine censeatur, se interim nullatenus intromittant, donec super hoc
per nos aliter provisum extiterit et etiam ordinatum. Statuta quoque societatis ipsius, vel eius
occasione a comuni facta, et effectus eorum suspendentes ad presens, ipsorum moderationem,
|
|