nostrum perdiderit, faciet victoris voluntatem aut hauriet
huius fluvii aquam. Cum vero dominus perdidisset, dixit vincens:
bibe aquam fluvii sicut conventum est, aut fac quod dixero. Ad
quem ait: paratus cum stare iudicio tuo. Tunc ait victor: vel
eruam oculos tuos, vel quidquid habueris dabis mihi. Respondit
victus: huius diei terminum concede. Ad quem victor:
annuo. Et remansit eodem die cogitans multum usque
sero. Tunc Loginon cum uno fasce lignorum super humeris,
ad domum domini rediens, depositis lignis salutavit eundem. Cui
nullum verbum reddidit dominus licet alias consueverit, eo viso,
letari et ridere cum eo ob bona verba que referre solebat. Et
dixit ei Loginon: domine, quare sic es tristis? Et ille nichil locutus
est. Loginon iterato allocutus est dicens: obsecro,
domine, mihi disseras meroris tui causam; forsitan potero aliquid
adhibere remedii. Et locutus est dominus, sibi aperiens totam
seriem rei geste. Ad quem Loginon: nullo cogitatu plus vexeris,
quia bonum consilium tibi dabo. Dices victori: aquam fluminis
obligavi me bibere; teneorne aquam bibere quam riveria modo
continet, aut etiam omnem aquam que deinceps fluendo ad ipsam
riveriam pervenit? Et certus sum ego responsurum eundem ut
aquam quam nunc continet riveria bibas. Et si hoc dixerit, alleges
eidem: aquam fluentem continuo ad ipsam riveriam compesce,
et tunc bibam illam quam ipsa riveria continet. Quam
fluentem aquam compescere non poterit et sic prevalebis in eum.
Quo sic exposito valde letatus est dominus. Et die altera subsequente
venit victor eum inquirere, ac judeus contra eum sicut
Loginon eum informaverat allegavit, et obtinuit in causa judeus
hoc modo; propter quod dominus contulit beneficia multa Loginoni,
et ex tunc sapienciam Loginonis singuli perceperunt. Et
|
|