: Sermo de s. Anastasio confessore (BHL 407b)

Pag 255


rare conabor, dies michi temporaque deficient, quod firmiter credi
potest, quia, Augustini, Hieronimi, Ambrosii, scribendi sufficerent
studio.
Quidam igitur cunctis debilitatus et destitutus membris,
nullo modo incedere ualens sed super carrucam impositus, quam
brutum animal innexum trahebat, reuertebatur Romam. Cumque
ab indicantibus prope ciuitatem, ubi sanctus erat, in carruca iacens
ueniret, relicto calle, quo gradiebatur, animal, acsi humano
sensu uigeret, recto itinere absque comite ante sepulchrum eius peruenit.
Depositus uero a circumstantibus de structura lignorum,
ante eius calathum totus contortus atque glomeratus proiectus est.
Mox autem ut eius limina tetigit, sanus et incolumis, Christo
iuuante, surrexit; qui, ut indicium tantae uirtutis fieret omnibus,
per plurimos annos ibi seruiens habitauit.
Neque pretermittendum est, qualiter innumerabiles egroti,
contracti atque paralitici per merita sancti uiri predicti sanati sunt,
fideliter enarrare. Unus uero de montanis partibus erat, qui
numquam ab utero suae matris sursum respicere nec ornamenta celi
uidere poterat. Sed solis genibus terratenus pergens, plantis
confixis clunibus, uespertino tempore ante tumulum ueniens sancti
corporis, prosternatus ad modicum iacuit. Qui cum cepisset intimis
suspiriis deposcere sanitatem, repente horribilibus stridoribus
occupatus, consistens in pedibus, adhuc clericis cantantibus, incolumis
apparuit. Tunc omnes una uoce Factorem omnium collaudantes
cum ipso, qui sanus est, foras egressi sunt; qui dum interrogatur,
qualiter sanatus esset, aiebat cum lacrimis: «Vidi» inquiens
«super altare quamdam speciosissimam in habitu femineo
candidis uestibus indutam honorabiliter quasi reginam consedere,
quae duobus sibi astantibus iuuenibus precipiens, ut me extenderent.
Moxque ad eius preceptum me arripientes, uirtute, qua
poterant, traxerunt, et ita quando stridor me arripuit, sanatus sum.
Qui studiose circumspicientes, acsi ferro secatum eum et sanguinolentum
inuenerunt: sed cutis ipsius ita reparata et restituta
uidebatur, acsi multo iam tempore talia percepisset. Et hoc michi
multi, qui interfuerunt, retulerunt, qui tanta exultatione gauisi

Torna all'inizio