dicitur: «Non videbit me homo et vivet». Hinc Danihel
cum non Deum sed visionem Dei conspexisse se diceret, addidit:
«Elangui et egrotavi per dies plurimos». Recte igitur
Sergius postquam ęternam vitam, quę Deus est, cernere meruit,
a temporali mox vita defecit.
XV. Olibanus autem comes, sua relinquens filio, cum
multa divitiarum copia, quindecim scilicet onustis thesauro sagmariis,
comitantibus eum Guarino et Iohanne, ipso
quoque Marino, ad beati Benedicti se monasterium contulit
et vale dicens his qui secum venerant, nil tale de eo usque tunc
suspicantes, multis gemitibus et amaris se fletibus affligentes, ad
propria remeare coegit. Marinus autem paulo post Apuliam
versus abiit ibique postmodum in solitudine habitans ab Agarenis
est latrunculis interfectus. Brevi post tempore Guarinus,
|
1
5
10
|