qui imperavit anno Domini .C. iste Plinius, cum quandam
provinciam regeret, multos Christianos occidebat, ex eo quod
Christum colerent et ydola adorare nollent. sed tamen eorum
innocentiam videns, scripsit Traiano epistolam in qua Christianos
excusabat et eorum innocentiam commendabat. propter
quod Traianus sibi rescripsit quod Christiani non inquirantur,
sed tamen, si apparuerint, puniantur. dicit igitur iste Plinius
quod provincia Ligurie ex parte ore maritime protendebatur et
a Vintimilio et flumine Merula usque ad Sigestrum et flumen
Magre, et dicit quod in ista provincia Ligurie est Ianua et
flumen Pulcifere. fecit etiam mentionem ibidem de portu
egregio civitatis Lunensis, qui modo dicitur portus Venerij,
sed tunc portus Lune vocabatur. ibi etiam mentionem fecit
|
|