non abdicat, et a suavitatis maternae gremio  
non excludit. Sed datur exterius, pater piissime,  
sinistrae suspicionis occasio, ut invitus  
querulus, de sincera quodammodo patris  
adfectione diffidam, et de matris tenera pietate  
desperem, dum sicut jam vulgaris notio praedicat,  
vel publicat, transfuso verbotenus  
ordine successionis in exterum, adversus  
me panditis hostium, et illum in regno mihi  
ex concepto contra me forte indignationis animo,  
adversarium erexistis. De quo, praeter  
alia emolumenta quamplurima, quae per  
me poterant Ecclesiae provenire, de conditionibus  
omnibus minor, quam de me protinus  
veritatem, si dicere liceat, utilitas expectatur.  
Sicque, dum verba patris, quem domestica quasi  
cura, de filii conversione titillat, accurate  
considero, sperare commoveor: dum extrinseca  
commemoro, desperare compellor. In  
cujus desperationis excessum, et vehementis doloris  
incendium, ea maxime ratione commoveor,  
quod venerabilis vir, dominus S. TT.  
Sancti Martini presbyter et Card. Apostolicae sedis  
legatus, in Marchia, per suas literas, temerarium  
praedonem me publicat, et persecutorem  
Ecclesiae, ac Sathanae filium licentia labiis  
relaxata divulgat, qui per haec, utinam mihi soli,  
si sibi aliqua ratione non placeo, laesionis offendicula  
tenderet, sed ad universale gentis 
  |  
  |