I. De quodam viro insignissimo atque precipuo nominę
Magafredo.
II. De filio eius nominę Frodoino, quem puerum Novaliciensi
monastico ordini tradidit erudiendum.
III. Quod idem iuvenis crescendo obedientię sub abbate
pollebat atque de virtute in virtutibus semper proficiebat.
III. Quod post eiusdem monasterii patris obitum, memoratus
Frodoinus in loco ipsius sit ordinatus.
IV. Quod nemo hominum potest prudentię eius sanctitatis
pleniter ennarrare.
V. Quod suis temporibus Karolo regi Francorum Dominus
per visionem insinuavit, ut ad Italiam suę dicioni
properaret subiugandam.
VII. Quod Gemino monte, ubi primum pertransivit, in
Novalicio mox aliquandiu cum exercitu consedit.
VIII. Ubi omnem sumptum monachorum in cibum cum
suis consumpsit.
IX. De Desiderio rege Langobardorum, qui omne aditum
Italię illi prohibere voluit.
X. De ioculatore, qui ad eum venit et ei viam se ostensurum
sine iacturam repromisit.
XI. De sancto Frodoino abbate, qui ad eum duos monachos
misit, mandans illi, ut in crastinum ante profectionem
escam capere dignaretur.
XII. De miraculis eiusdem beatissimi Frodoini, et quantam
in eum rex ammirationem exinde habuerit.
XIII. Ubi multa bona pro ammiratione sanctitatis ibi facere
predixit.
|
|