Salimbene de Adam: Cronica

Pag 858


suos Parmenses, qui erant in civitate, quod reciperent eos ad
pacem, et factum fuit ita. Qui ingressi volebant cum parte ecclesiastica
de pari contendere. Et sic multiplicatis litigiis hinc inde
iterum fuerunt expulsi, iuxta verbum quod scriptum est, Ps.:
Expulsi sunt nec potuerunt stare. Simile accidit Bononiensibus,
Mutinensibus et Reginis, simile etiam Cremonensibus. Nam cum
hi qui ex parte imperii erant in Cremona cum magna alacritate
et honore recepissent concives suos, ipsi post unum mensem
fraudulenter et malitiose mala reddiderunt pro bonis, quia pars
ecclesiastica aliam partem turpiter expulit et fugavit. Ideo optimum
consilium datur a Ieremia, IX: Unusquisque se a proximo
suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fidutiam, quia omnis
frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet,
et vir fratrem deridebit et veritatem non loquetur. Docuerunt
enim linguam suam loqui mendatium; ut inique agerent laboraverunt.
Hinc Ecclesiasticus dixit, XII: Non credas inimico tuo
in eternum. Sicut enim attramentum (sive eramentum) eruginat
nequitia illius. Et si humiliatus vadat curvus, abice animum tuum
et custodi te ab illo. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram
tuam, ne conversus stet in loco tuo, ne forte conversus in locum
tuum inquirat cathedram tuam, et in novissimo cognoscas verba
mea et in sermonibus meis stimuleris.
Ideo, sapienter respondit serpens cuidam qui volebat cum eo
facere pacem post magnas iniurias ex utraque parte alteri eorum
illatas, sicut patet in quodam exemplo quod frequenter solitus
sum dicere et audire. Dicitur enim quod quidam magnus dominus
viridarium habebat pulcherrimum, plenum omnibus fructibus bonis,
qui pulcri sunt ad videndum et suaves ac dulces ad degustandum.
Cum autem custos viridarii quadam die repperisset
ibi serpentem, cum ligone persecutus est eum usque ad latibulum
suum, volens eum occidere. Serpens vero stans in caverne foramine
taliter allocutus est hominem dicens: «Noli me occidere,
sed potius parce michi. Nullum enim damnum consequeris, si in
isto viridario habitavero tecum. Comedam enim de fructibus qui
cadendo marcescunt, et lucraberis inde amicum, quia solatium
ero allocutionis et laboris et tedii tue». Cum autem serpens taliter

Torna all'inizio