quam exhortatione petentibus. Itaque introductus a plebe gratiam
occupata defectionis celeritate quaerenti Piccininus, cum oppidanos
sese purgantes benignius audisset, Grittum in vincula coniecit;
commilitones vero in Philippi stipendia conscriptos equis et ductoris
sui suppellectile donavit.
VIII. Aderant tunc Aprilis Kalendae, et qui tam multa in hostili
agro evertissent Philippenses hiemali in expeditione illa, equos
nedum in acie strigosiores sed viribus adeo reddiderant enervatos,
ut, quod aestate praeterita in Etruria suo sensissent damno, debiles
illos hostibus congressuri essent habituri. Quam ob rem Piccininus,
copiis in recepta municipia oppidaque, prout locorum necessitas
et cohortum commoda exigere sunt visa, distributis, Mediolanum
concessit; accersitisque ductoribus, exercitum qui Sfortiano par
esset vel per summos virium Philippi conatus instituit reparare.
Nam Sfortia, postquam octo dies apud Brixianos fuerat, Veronam
reversus, instaurandis summo adnisu copiis sociorum populorum,
pecunias contrahebat; quoque nihil intentatum linqueretur, curaverat
Michelettum Attendulum veteranum excellentemque, prout
in Anglariano praelio estendimus, ductorem, ea spe Venetorum
stipendiis adscribi, ut eius, quem patris loco haberet, usus consilio
auxilioque, certam sibi ut rebatur victoriam compararet.
IX. Interea tamen Philippus, haudquaquam segnis vel rei suae
improvidus, par illi paravit incommodum, quod nedum speraverit
Michelettum distinere, sed coacturum, ut copiarum partem educeret
Lombardia, Alphonso Aragonum rege in gentis Attendulae dominia
partium regni Apuliae concitato. Is namque rex, peditatu in proditam
sibi Beneventanam arcem clam imposito, civitatem cum
cohorte una ingressus, Fuschinum Cutognolensem cum turma equestri,
quam praesidio a Sfortia impositus ducebat, intercepit, et
Vicari Mota Ursaria Mirabella Casalbore et Bonalbergo agri castellis
eo in tumultu subito habitis, Araiani oppido, cuius comitatus
titulo Sfortia ornaretur, Apitioque longiori obsidione pressis, potiri
nequivit. Troiani vero, Manfredoniamque, et multa regionis oppida
ac castella oppidani Sfortiae quondam genitori et ipsi item filio
fideles sine praesidio conservarunt; et quae in Calabris obtinebat
Michelettus, protexit Iohannes Antonius Ursinus princeps
Tarentinus.
X. In alium autem gentis Attendulae veteranum annos natum
nonaginta Laurentium, qui primus Sfortiam superiorem ab tenui
|
|