paratum, ut amodo et semper, pro statu sanctorum imperatorum, 
et illorum mercede, vos et vestri successores omnia, que superius 
leguntur, firmiter et securiter possideatis. et nullus homo 
presumat de sua civitate qualemcumque monachum, a maiore usque 
ad minimum, de predictis monasteriis de suis habitacionibus foras 
eicere, aut quamlibet novam consuetudinem super eosdem monachos, 
et eorum monasteria, et in omnibus eorum pertinenciis inducere, 
aut facere, pro eo quod vos monachos de predictis venerabilibus 
locis die noctuque pro sanitate, et prosperitate invictissimorum 
imperatorum, et pro omni illorum exercitu dominum Deum exoratis. 
pro quo hanc entilma in illorum mercede vobis firmamus 
predictorum abbatis et eius prepositi in parte, ex vestra monasteria, 
et ad vestris successoribus. et innotescimus ac protestamur vos 
christianos omnes, qui fideles estis, et oratis pro sanctissimis imperatoribus, 
tam episcopos omnes Domino servientes, quam et protospatharios, 
et spatarios, candidatos, cartularios, et protonotarios, 
tomarcos, armenos, grecos, seu longobardos gastaldeos, et omnibus 
hominibus precipimus, qui fideles sunt Dei, et sanctorum 
imperatorum, videntes et cognoscentes istam nostram entilma, ut 
sic ipsa pleniter observetis, et firmiter ea adimpleatis, sicut supra 
omnia continet, et quomodo pro statu sanctorum imperatorum ad 
hec tria prescripta monasteria firmavimus. Et qui ista[m] entilma 
non observaverit, aut firmiter ea[m] non adimpleverit, sciat se esse 
dapmnatum, contepmtor et offensor Dei, et sanctorum imperatorum, 
et statim omnes res illius in palacio sanctorum imperatorum 
deveniant, insuper et Dei iram, et nostram superinductam, et magnum 
patibulum sciat se sustinere. Quam vero entilmam nostram 
vullavimus cum vulla nostra plumbea mense augusto decima 
indiccione.
  |  
  |