Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

188


quia sapienter se custodit. sed quando est pulcra et fatua, tunc
est periculum, quia, sicut sus habens circulum aureum in naribus
vel in collo, cum illo auro in lutum se proicit, sic mulier fatua,
habens pulcritudinem, se cum illa pulcritudine in fetorem immunditie
se immergit. querit supradictus philosophus
Aureolus si vir potius debet ducere uxorem pulcram, quam
turpem, et respondit quod pulcra ab omnibus adamatur, turpis
vero ab omnibus despicitur. et ideo difficile est custodire pulcram,
quam omnes habere desiderant; molestum est autem turpem
tenere, quam nullus vult videre. et ideo ille, qui habet uxorem
pulcram, semper erit in timore, et ille, qui habet turpem,
semper erit in dolore. propter hoc medium est tenendum, ut
nec nimis pulcra nec nimis turpis uxor ducatur, ne aut timor
nimis sollicitet propter pulcram, aut dolor nimis excruciet propter

Torna all'inizio