Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 84


populus in eadem relinquitur cecitate; et de summa bonitate Dei ut eos qui
alias universaliter perirent conclusit in incredulitate, ut quantum in se est omnium
misereatur
, etsi aliqui sint indigni misericordia eius.
BENEDICTUS: Valde placet quod dicis, set tamen illud movet cum de eius
agitur misericordia: quid est quod tam longa tempora iudicio deputavit, in quibus
tot milia infidelium per incredulitatem perirent?
IOACHIM: Nisi Deus longam iram et diuturnam ostenderet misericordiam,
et qui timent iudicium minus digne timerent quam sufficit ad vitanda peccata,
et qui sperant in eius misericordia minus digne sperarent quam sufficit ad
iustitiam. Talia ergo constituit spatia temporis utriusque, qualia ipse, qui novit
omnia antequam fiant
, saluti humani generis convenire congnovit.

BENEDICTUS: Quasi non potuerit Deus infra ipsa spatia salvare quos vellet,
aut temporis beneficio collata sit salus electis Dei, et non potius illius gratia, qui
esse tempora et momenta precepit.

IOACHIM: Si beneficio temporis collata esset salus hominibus, nec in tempore
legis salvarentur Hebrei nec in tempore gratie reprobaretur Israel. At sicut
ablato beneficio lucis omnis horarum successio in caligine est, sic remota gratia
Dei omnis rationalis anima expers est a salute. Inde est ut nichil tempori, set
totum sit gratie imputandum, que tamen aliquando datur hominibus ut in eis
fructum ferat, ita aliquando subtraitur ut non contempta steriliter habeatur.
Cumque et de misericordia sit ut aliquando detur, et de iusto iudicio ut aliquando
subtrahatur – quia utrumque necessarium est humane saluti, quandoquidem et
de altero spes et de altero perficitur timor –, accidit ut idem tempus et aliis sit
in tempus ire et aliis in dies salutis, et e converso quod aliis est in dies salutis
aliis sit in tempus ire, quemadmodum duobus populis accidisse cognoscitur.

BENEDICTUS: Ut video, illa est causa manifesta iudicii qua superbientes de
gratia Deus humiliat et humiliatos de ruina precedenti exaltat. Set quia infra ipsa
spatia temporum, quibus his vel illis irascitur iustus Deus, non potuere deesse
vel prius de populo gentili vel nunc de iudaico et etiam de illo gentili, qui usque
in presentem diem manet in cecitate, quibus, si daretur gratia, agerent penitentiam
de erroribus suis – sicut testatur Veritas de populo Tyri et Sidonis, Sodome

Torna all'inizio