Salimbene de Adam: Cronica

Pag 661


fuit punitus, ut posui supra, iuxta verbum quod scriptum est,
Iosue VII: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac.
Verumtamen missus fuit ad provinciam suam. Et quia noluit
resilire a stulticia sua, frater Bonaventura, generalis minister,
qui erat in Francia, misit pro eo.
Quod apud Mutinam contuli cum fratre Ghirardino, qui fecit libellum, et
interrogavi ipsum de Antichristo, et dixit michi quod natus erat et grandis
et quod bene cognoscebat eum, sed falsum dixit.
Cumque per Mutinam transiret, habitabam ibi, et dixi sibi
quia cum eo steteram Pruvini et Senonis eo anno quo rex Francie
sanctus Lodoycus bone memorie in primo passagio transfretavit.
Dixi igitur sibi, cum esset michi familiaris: «Volumus
disputare de Ioachym?». Tunc dixit michi: «Non disputemus,
sed conferamus et eamus ad locum secretum». Duxi igitur eum
post dormitorium, et sedimus sub vite; et dixi sibi: «De Antichristo
quero quando nascetur et ubi». Tunc dixit: «Iam est
natus et grandis est, et cito misterium operabitur iniquitatis».
Et dixi sibi: «Cognoscis eum?». Et dixit: «Non vidi ipsum facie,
sed bene per Scripturam cognosco». Et dixi: «Ubi est ista scriptura?».
Et dixit: «In Biblia est». «Dicas ergo michi», dixi ego,
«quia notitiam Biblie bene habeo». Et dixit: «Nullo modo ego
dicam, nisi habeamus Bibliam». Portavi igitur Bibliam, et
totum illud XVIII capitulum Ysaie exponebat de quodam rege
Hispanie, scilicet de rege Castelle. Capitulum Ysaie sic inchoat:
Ve terre cymbalo alarum, que est trans flumen Ethyopie, qui mittit
in mare legatos et in vasis papiri super aquas. Ite angeli veloces
ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post
quem non est alius et cet. usque ad finem. Et dixi sibi: «Dicis
tu ergo quod iste rex Castelle, qui modo regnat, est Antichristus?».
Et ait: «Absque dubio Antichristus ille maledictus est,
de quo omnes doctores et sancti, qui de hac materia, locuti sunt,
dixerunt». Et deridendo dixi sibi: «Spero in Deo meo quod tu
invenies te deceptum». Et dixi sibi: «In Ecclesiastico scriptum

Torna all'inizio