Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 4


sciendum est, quoniam huius mundi Conditor et Amministrator
omnia in mensura, numero et pondere disposuit. et in quibusdam
ex<er>cemur, in quibusdam terremur, in quibusdam punimur:
omnia tamen in suo genere speciosa esse videntur. ideo usurpanda
sunt utilia, cavenda perniciosa, relinquenda superflua. verum
hec quinto die. pulcre novimus quinque sensus in corpore
hominis, quinque libris Moysi, celi et terre creacione, hominum
generaciones, preteritorum et futurorum omnium secretorum significaciones,
sinagoge, et Ecclesie misteria plenissime contineri.
ter quinque gradus templi Domini; ter quinta die primi mensis
Pasche sollemnitatem altissimo Domino celebrari; de quinque
panibus ordeaciis a Domino quinque milia homines saciari. a
quo et nos, ne deficiamus in hoc deserto, pie reficiamur, et vires
ab eo accip[i]amus, ut hoc opus strenue perficere valeamus.
ILARIUS abbas Sancti Vincencii sedit
annos .XXXIII, menses .XII., dies .XII. hic
venerandus vir, multis pollens virtutibus,
precipue omnium matre plenus extitit caritate.
nam civis fuit Matere urbis, qui
divina vocacione adiit huius limina cenobii
precipui Martiris Vincencii, <et>, ex divina
gracia, omnium fratrum eleccione sancte
istius congregacionis constitutus est abbas,
in animabus colligendis perfectus. iste privilegium
accepit a domno Sergio IIII papa huiusmodi.

Torna all'inizio