PANTHEON.
INCIPIT LIBER GOTIFREDI MAGISTRI VITERBIENSIS
QUI PANTHEON INTITULATUR.
Quicumque vult breviter et perfecte totum istum librum cognoscere, legat ante
omnia capitula ista, que per triginta tres particulas sunt distincta. Igitur a prima particula
incipiamus.
Codices C. D.
Incipiunt capitula prime particule a prima
rerum visibilium et invisibilium creatione
usque ad Adam.
Capitulum primum. Invocatio ad Deum,
qui est principium omnium rerum.
De divina essentia ante omnem creationem et
de mundo archetipo.
Item de mundo archetipo versifice.
Determinatio temporum et quia res faciunt tempora
et quia Deus est ante tempora.
De trinitate et unitate in Deo secundum fidem
catholicam.
Item de tribus personis versifice.
Exemplum trinitatis et similitudo de sole.
Item similitudo de tribus virtutibus anime in
trinitate.
Item similitudo de filio triplicato in trinitate.
Similitudo de igne in trinitate.
Item similitudo de gladio in trinitate.
Item simile de verbo in trinitate.
Item simile de nomine in trinitate.
De creatione et ordinibus angelorum et de diabolo
et de animabus sanctorum.
Item de angelis versifice dictum.
De anima hominis quomodo fit celum Dei.
Quomodo carnalis homo fit similis Deo.
Quod interior homo noster est dignior angelo
in sui creatione.
De eodem secundum Ysayam.
De operibus sex dierum.
De astris secundum librum ierarchiam sancti
Clementis pape et Dyonisii Ariopagite.
De sole et aliis planetis.
De massa yle, ex qua omnis creatura corporea
facta est a lunari circulo inferius.
Codices E.
Particula I.
(1) De divina essencia.
(2) De mundo archetipo et de fide catholica
secundum Athanasium et de tribus personis in Deo.
(3) De multis ac diversis questionibus Orosii
ad Augustinum super omnibus capitulis supra memoratis.
Particula
II.
(1) De angelis et de diabolo et de animabus
sanctorum et de multis et diversis questionibus et
solutionibus inde factis inter Orosium et Augustinum.
Particula III.
(1) De celis et de planetis et de stellis et
natura et motu earum secundum phylosophos, et
principaliter secundum Clementem papam.
(2) De eneo firmamento, quod separat inferiores
aquas a superioribus.
(3) De operibus sex dierum.
|
|