Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 104


statui et steti, et praeter verto verti et mitto misi. Excipitur etiam
peto faciens petii vel petivi. Quae igitur praeteritum in xi faciunt, mutant
i in um, ut plexi plexum, flexi flexum. Si vero praeteritum in ui
habuerint, ui mutabunt in um, ut pexui pexum, nexui nexum. Meto autem
facit messum et sisto faciet statutum et verto versum. Quod si praeteritum
in si fecerint, mutatur si in sum et interponitur s, ut misi missum.
Si autem praeteritum in i vel in vi habuerint, mutant i vel vi in
tum, ut petii vel petivi petitum.
Est aliquod deponens in tor? Est siquidem: utor uteris.
In lo. Omnia verba tertiae coniugationis desinentia in lo faciunt
praeteritum in ui, ut colo colui, molo molui, volo volui, sallo sallui.
Et si geminant praeteritum, faciunt in li, ut fallo fefelli, pello pepuli,
tollo <te>tuli (sed percello percellui et etiam perculi et excello excellui
et exculi). Vello quoque facit velli et vulsi et psallo psalli. Quae igitur
praeteritum in ui faciunt, mutant ui in tum, ut colui cultum; sallui
tamen facit salsum et molo molitum (si haberet). Si vero geminant in
praeterito, mutant lo in sum, ut fallo falsum, pello pulsum (sed tollo
facit latum et percello perculsum et excello excelsum et vello vulsum).
Desinentia in mo. Omnia verba coniugationis tertiae quae desinunt
in mo, si habent vocalem longam ante mo, faciunt in psi, ut como compsi,
promo prompsi. Et si habent vocalem brevem ante mo, faciunt praeteritum
in ui, ut vomo vomui, gemo gemui, tremo tremui (sed emo facit
emi, premo quoque pressi). Ex his igitur facientia praeteritum in
psi mutant psi in ptum, ut compsi comptum. Quae autem in ui faciunt,
mutato ui in i assumunt tum, ut vomui vomitum. Quod si praeteritum
in mi fecerint, mutabunt i <in> ptum, ut emi emptum. Et si fecerint
praeteritum in si, mutant si in sum, ut pressi pressum.
Finientia in no. Coniugationis tertiae verba terminantia in no, si
habent o vel g ante no, faciunt praeteritum in ui, ut pono posui, gigno
genui. Composita quoque a cano faciunt praeterita in ui, ut concino
concinui (sed cano facit cecini, temno tempsi). Omnia alia faciunt praeteritum
in vi, ut lino livi, sino sivi, cerno crevi, st[r]erno stravi. Et si
faciunt praeteritum in ui, mutato ui in i assumunt tum, ut posui positum,

Torna all'inizio