hora pons machine Marchesii supra murum castri 
Creme iactatus foret, quod ipsi omnes principes et equites 
per pontes extemplo currentes viriliter robusteque hostes 
invaderent et cum ipsis fortiter pugnarent; quod totum si 
bene peregissent, ut eos instruxerat imperator, castrum tunc 
captum fore dicebatur. Bello itaque sic ordinato signoque 
etiam dato et pontibus supra murum castri proiectis, prefatus 
frater imperatoris cum suis equitibus per pontem castelli usque 
supra murum castri progrediens viriliter Cremenses invasit.  
Sed alii principes et equites, qui per pontem, quem Marchesius 
supra murum castri iactaverat, ita viriliter sicut debuerant 
non cucurrerunt. Cremenses autem, qui subtus suas machinas 
stabant intus iuxta murum, predicto duci eiusque militibus 
occurrentes optime se defenderunt. Sed quidam vexillifer 
ipsius ducis, nobilissimus atque fortissimus miles, de 
muro castri se in terram proiciens in medios Cremenses, 
putans omnes alios se subsequentes similiter facturos, magnum 
prelium cum ipsis Cremensibus super ipsum irruentibus fecit 
ac ab eis, prout solus fuerat, mirabiliter diu se defendit. 
Sed, sicut veteri proverbio dici solet, quod unus contra septem 
male poteste tondere messem, hic, licet fortissimus, tante
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |