INCIPIT LIBER TERCIUS
CHRONICE HUIUS.
PROLOGUS DOMNI IOHANNIS VENERABILIS ABBATIS
IN YSTORIA DECOLLATORUM NUNGENTORUM MONACHORUM
HUIUS MONASTERII.||
DIVERSARUM creaturarum distiticcione invisibilis
creator informi materiei formam
prebens visibileni, iussit die tercio " congregari aquas, que sub celo
erant, in locum unum, ut appareret
arida ", et vocavit aridam terram,
congregacionesque aquarum appellavit
maria " . iussit quoque producere " terram herbam virentem, et facientem
semen, et lignum pomiferum
faciens fructum iuxta genus suum,
cuius semen in sem<e>dipso sit super terram ". diximus in
principio primi libri distinccione operum, formam materie dedit,
quoniam aque nomine illa materies appellatur, unde erat Deus
omnia formaturus. " super " quam " ferebatur spiritus Dei, sicut
rebus fabricandis superfertur voluntas artificis. sicut celum, et
|
|