Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 1046


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 40
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de praeceptis decalogi quae respiciunt opus
exterius et locutionem, hic ponit duo ultima praecepta quae respiciunt concupiscentiam
cordis; et circa hoc tria facit: primo enumerat ipsa praecepta; secundo
movet quaestiones circa ea, ibi: «Sed videtur praeceptum de non concupiscendis
rebus proximi unum cum eo esse quo dicitur: non furaberis»; tertio recapitulat
quod dixerat, et continuat se ad sequentia, ibi: «Audistis decem chordas psalterii».
Circa secundam partem movet duas quaestiones: prima est de differentia
horum praeceptorum ad alia praecepta decalogi; secunda est de differentia
totius veteris legis ad novam, quae ex solutione primae quaestionis ortum
habet; et hoc ponit ibi: «Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alienae uxoris,
et alienae rei; quare dicitur lex comprimere manum, et non animum?».
Et circa hoc tria facit: primo movet quaestionem, et eam solvit; secundo movet
quaestionem de effectu litterae veteris legis, ibi: «Si vero quaeritur quam vocat
Apostolus litteram occidentem, ea certe est decalogus»; tertio breviter colligit
differentiam inter litteram Evangelii et litteram legis, ibi: «Distat autem
Evangelii littera a legis littera, quia diversa sunt promissa».

Torna all'inizio