Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 38


Sonzinum, sanctumque Bassanum, et allia multa castella Cremonensium destruxerunt
Quibus destructis, moltitudo Mediolanensium ad civitatem rediit; archiepiscopus vero et quedam
inclita pars militie Mediolanensium cum imperatore in Roncalia super Padum castramentati
sunt; ibique per plures dies et hebdomadas imperator Curiam potestative habuit et
leges dedit.
65. Tunc ego quoque ibi per tres dies affui et licentiam lamentandi ad imperatorem
a domino meo Conrado rege presente, Sigifredo filio eius interprete, suscepi; et principibus
cujuscumque dignitatis circumsedentibus et vocem meam audientibus, sub temptorio
imperatoris querelam de Andrea Sugaliola feci. Quam querelam archiepiscopus Trevirensis
cum ceteris archiepiscopis et episcopis alliisque literatis viris intelexit et me, sicut
vir prudens et sapiens, interrogavit et post meam responsionem domino imperatori causam
meam per verba michi barbara revelavit. Et dominus imperator secundum petitionem meam,
prout pontifices michi fidem fecerunt, imperavit consulibus Mediolanensibus, uti Mediolani
causam meam juste et paterne tractarent.
66. Sed nimirum, si cetus consulum huic precepto non obedivit, quia Arnaldus de
Raude, unus ex illis consulibus, in auribus eorum sonuit, quod investituram de meo placito
susceperat; hoc quidem mens mea nullo modo novit, nec jure esse potuit. Quia Arnaldus,
hujus Arnaldi avus, Herlembaldum protectorem presbiteri Liprandi occidit, ipsumque auctorem
mee cause ad truncationem nasi et aurium atque ad vincula et carceres violenter aduxit.
Ardericus quoque hujus juvenis Arnaldi patruus, eundem presbiterum ad ignem, per quem
transivit, venire compulit. Ugo, alter ejusdem Arnaldi patruus, Andream, de quo juste queror,
non ratione sed furiose protegit. Et Arnaldus iste, mire caliditatis homo, cum nullam in
causam meam habeat accessum, studet me meamque causam impedire per hujusmodi investiture
verbum. Quapropter imperatoris presentiam exspectavi.
67. Lotarius postmodum imperator in quarta die, que fuit dies sabati, post meam
querellam, secus Papiam est castramentatus ad locum, qui dicitur Lardiracus, super flumen
Oronam positus. Cumque imperator ibi pernoctasset, et diem dominicum quasi dimidiasset,
militia ejus cucurit ad Papienses qui armati exierant. In prelio illo fortissima manus principis
Conradi quam plures de Papiensibus ejecit et comprehendit, neque a prelio se subtraxit,
donec Papienses fere usque ad muros civitatis conculcavit et propinquavit. Tunc
Papienses, valde perteriti et metuentes hostilem exercitum Mediolanensium, concurentium
ad imperatoris triumphum, in primo diluculo secunde ferie cum maxima devotione rediderunt

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio