Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 869


regione potenter et cum multo terrore
dominabantur, et etiam quia idem Rex Henricus
Ecclesiae Romanae videbatur inimicari:
Ille Gilebertus suscepit imperium, tenuit in
mente consilium, et appropians ad Monasterium
intravit sicut lupus sub tegmine agni
paratus occidere, iugulare, depraedari, et
paucis post diebus reversus est ad dominum
suum cum infinita copia auri et argenti:
abraserat enim cruces, fregerat thuribula et
calices, nec pepercerat testis aureis et argenteis,
quibus tecta videbantur verba Salvatoris;
de quibus namque thesauris Piscariensis
Ecclesia Sancti Clementis copiose jam restaurata
erat a tempore Sanctorum Abbatum, videlicet
Domni Widonis, et Domni Dominici, et
ceterorum qui inter bonos Abbates computantur.
Invenerat enim ibi oves moribus simplices,
ad occisionem magis paratas quam ad
vindictam, quas metu territans, sicut diximus,
sub specie Pastoris spoliavit Ecclesiam.
Quid facerent? Pastorem non habebant, thesauros
perdiderant, circum circa hostes suos
potentes in possessionibus Ecclesiae debacchari
cernebant qui eis misereretur qui ferret auxilium
non inveniebant.
Taliter obstricti, afflicti cucurrerunt ad Tyrannum,
et quae sibi acciderant, tanquam nescienti
voce singultuosa retulerunt. Ille vero
fingens se velle misereri, qui revera laetabatur
cum malefaceret, et exultabat in rebus
pessimis, dedit eis licentiam eligendi, quem
vellent; non reddidit eis thesauros, quibus Ecclesiam
repararent. Verum primitus accesserunt
ad Domnum Johannem Episcopum, rogantes
eum ut sicut antea curam gereret Abbatiae,
qui noti acquiescens eis, dimisit Abbatiam,
tenuit Episcopatum.
XXVII. ABBAS GRIMOALDUS.
Erat quidam Monachus de Monasterio Sancti
Vincentii, qui fama notus, nec multum
1iteratus, de agricultura solicitus, et in
rebus secularibus studiosus, regebat Praeposituram
Sancti Petri de Trite: istum siquidem, nomine
Grimoaldum, de consilio et auctoritate
praedicti Domni Johannis Episcopi, Abbatem
petiere sibi Fratres pauci numero, rebus pauperes,
ad restaurationem domuum, et ad reparationem
Ecclesiae valde soliciti. Qui cum
sibi datus esset, et locum desertum, et facultatibus
et habitatoribus denudatum videret,
voluntarie esset reversus ad Ecclesiam, de qua
sumptus fuerat, si potuisset. Non enim videbat,
nec invenire poterat unde ruinas Monasterii
reparare valeret; fecit tamen quod potuit,
expectans ut Deus visitaret Ecclesiam,
meritis et intercessionibus Sancti Clementis.
Ugo Malmazettus, quem superbitentem
immoderatum, et pervasorem supra notavimus
(cui non sufficeret, si in manu haberet,
etiam totus Mundus) postquam Barones exheredavit,
fugavit, expulit, et Castella eorum
et possessiones sibi usurpavit, ad altiora tendens,
quoddam Castellum munitissimum, Preze
vocitatum, qua posset arte rapere disposuit.
Abstulerat enim Domino praenominati
Castri quasdam alias munitiones, et laborabat
adhuc sicut de pluribus fecerat, ut eum
omnino proscriberet. Dominus autem Casteli

Torna all'inizio