: Carmen de gestis Frederici I. imperatoris in Lombardia

vv. 760-1029


Tunc Arnaldus eis erat in regionibus ille,
Brixia quem genuit, coluit nimiumque secuta est,
Vir nimis austerus dureque per omnia vite,
In victu modicus, set verbi prodigus, et qui
Ultra oportunum saperet, facundus et audax,
Confidensque sui, vir multe litterature.
Cuius doctrinam breviter finemque notare
Esse reor dignum, nam multos nosse iuvabit.
Iste sacerdotes pariter populosque minores
Carpebat dampnans; se solum vivere recte,
Ast alios errare putans, nisi qui valuissent
Eius dogma sequi; summi quoque presulis acta
Mordebat graviter, parcebat denique nulli,
Veraque miscebat falsis multisque placebat.
Pro decimis laicos dampnabat quippe retentis,
Usuras raptusque omnes et turpia lucra,
Bella, simultates, luxus, periuria, cedes,
Furta, dolos turpesque thoros, carnalia cuncta,
Ut Scriptura docet, vite referebat obesse.
Nullum palpabat vitium, resecans languentia membra,
Ut fatuus medicus cum lesis sana trahebat.
Namque sacerdotes reprobos Simonisque sequaces,
Eius qui precio voluit divina tenere,
Omnes censebat, vix paucos excipiebat.
Nec debere illis populum delicta fateri,
Set magis alterutrum, nec eorum sumere sacra.
Enormes penitus monachos dicebat et ipsos
Non monachos vero iam nomine posse vocari;
Pontifices rebus magnos inhiare caducis
Et pro terrenis celestia spernere, causas
Nocte die precio sumpto trutinare forenses
Officiumque alii postponere pontificatus,
Pro quo dampnandos censebat morte perhenni.
Unoquoque homines vitiatos ordine cunctos
Firmabat, nec amare Deum, nec amare propinquum,
Heu mala Romana presertim sede vigere,
Iusticie precium iam Rome prevaluisse,
Atque locum iuris Rome precium obtinuisse,
A capite in corpus vitium fluxisse malignum,
Cunctaque membra sequi precium munusque benignum,
Omnia cum precio fieri divinaque vendi,
Quod precio careat, despectum prorsus haberi.
Hoc erat Arnaldi famosi dogma magistri,
Quod multis hominum sola novitate placebat.
Hoc Europa quidem fuerat iam dogmate plena,
Hoc prius in patria fructus collegit acerbos,
Doctrinamque tui luxisti, Brixia, civis.
Hoc etiam magnum turbavit Mediolanum,
Nec non Romanam facilem nova credere plebem,
Hoc ubicumque fuit, commovit sedicionem,
Decipiebat enim populum sub imagine veri.
Hunc voluit, sed non valuit, convertere summus
Pastor apostolicus dictis monuitque benignis
Sepius errorem vel dogma relinquere pravum.
Ille tamen verbis nunquam cessavit amaris
Sugillare patrem, nec pravum dogma reliquit.
Cumque in deterius monitus iam sepius iret
Gauderetque suam per mundum crescere famam,
Papa dolens populum vitiari dogmate falso
Et cupiens aliqua morbo ratione mederi,
De gremio matris reputans anathemate dignum
Expulit ecclesie doctorem scisma docentem,
Et gladio medicus secuit languentia doctus
Membra, volens reliquum corpus retinere salutem.
Set nec sic pravi cohibetur lingua magistri,
Quin serat errorem solitum, quin dente maligno
Mordeat ecclesiam Romanam durius atque
Quin doceat populum domino contraria pape.
Hic igitur regi delatus nunc Frederico
Iudice prefecto Romano, vincitur; illum
Namque iubet rector causam discernere notam,
Dampnaturque suo doctor pro dogmate doctus.
Set cum supplicium sibi cerneret ipse parari
Et laqueo collum fato properante ligari,
Quesitus, pravum si dogma relinquere vellet
Atque suas culpas sapientum more fateri,
Intrepidus fidensque sui, mirabile dictu,
Respondit proprium sibi dogma salubre videri,
Nec dubitare necem propter sua dicta subire,
In quibus absurdum nil esset nilque nocivum.
Orandique moram petiit pro tempore parvam,
Nam Christo culpas dicit se velle fateri.
Tunc genibus flexis, oculis manibusque levatis
Ad celum gemuit, suspirans pectore ab imo
Et sine voce Deum celestem mente rogavit,
Ipsi commendans animam, paulumque moratus
Tradit ad interitum corpus, tolerare paratus
Constanter penam, lacrimas fudere videntes
Lictores etiam moti pietate parumper.
Tandem suspensus laqueo retinente pependit.
Set doluisse datur super hoc rex sero misertus.
Docte, quid, Arnalde, profecit litteratura
Tanta tibi? Quid tot ieiunia totque labores?
Vita quid arta nimis, que semper segnia sprevit
Otia, nec ullis voluit carnalibus uti?
Heu, quid in ecclesiam mordacem vertere dentem
Suasit, ut ad tristem laqueum, miserande, venires!
Ecce, tuum, pro quo penam, dampnate, tulisti,
Dogma perit, nec erit tua mox doctrina superstes!
Arsit, et in tenuem tecum est resoluta favillam,
Ne cui reliquie superent fortasse colende!
At pius eversis Fredericus turribus altis
Albanum graditur, castris ubi forte locatis
Dira lues subito turbas esorta fatigat.
Nam calor inmensus, gravis aura et seva mefitis
Langorem generant, qui plurimum occupat agmen.
Milia multa virum languent, quibus arida febris
Insidet et crebro stimulat precordia pulsu.
Accurrunt medici, pugnatur et arte medendi,
Set superat medicas morbus miserabilis artes.
Multis summa dies et ineluctabile fatum
Advenit; intereunt domini pariterque clientes,
Pro dolor, et multo spoliatur milite ductor.
Quadrupedes etiam morbus, mirabile dictu,
Occupat, et sonipes gemit ad presepia fortis,
Quo moriente viris geminatur causa doloris.
Attonitus tanta Fredericus clade suorum
Sacra Deo statuit celum terramque regenti
Et lacrimas precibus miscens sic voce precatur:
"Omnipotens rector, qui secla per omnia regnas,
Summe sator rerum, qui condita cuncta gubernas,
Cui placuit terrestre mihi concedere regnum,
Sim licet indignus, per quem terrena regantur,
Aspice nos nostrisque malis fer, sancte, medelam!
Da, pater, auxilium, finemque impone laborum,
Tu servare potes, quos vis, tu tradere morti,
In manibus mors quippe tuis et vita tenetur.
Ergo tuis, petimus, famulis da dona salutis,
Nos tua turbantem compescat dextera cladem,
Ad patrias largire domos cum pace reverti,
Ut tibi servati reddamus vota salutis."
Talibus orantem precibus vultumque rigantem
Fletibus exaudit summi clementia patris,
Sevus langor abit, redeuntque in corpora vires
Debilibus sumpta Domino donante salute.
Iamque movens rex castra locis cum peste relictis
Eius nonullas regionis visitat urbes
Atque tributa petit Romano debita regi.
Accipiunt illum populi sine fraude tributa
Donaque digna super dantes et iussa facessunt.
Urbs tamen una datur regem sprevisse benignum,
Spoletum, urbs opulenta viris opibusque referta,
Fertur enim falsum regi tribuisse monetam,
Debita sub turpi persolvens fraude tributa;
Quin etiam comitem Tuscum spoliasse Guidonem,
Dum sequitur regis passu vestigia segni.
Hec duo Spoleto dicuntur prima ruine
Causa fuisse gravis. Nam rex super his Fredericus
Turbatus nimium Spoleti mandat ad urbem
Et iubet, ut veniant rectores urbis ad ipsum,
Scire volens, quare Spoleti talia cives
Egissent, an fraude velint parere remota
Mandatis domini veniam donare parati.
At Spoletani metuentes fraude peracta
- Semper enim trepidat proprie mens conscia culpe -
Se retrahunt et adire negant regalia castra,
Imperiumque ducis spernit gens stulta benigni.
Ergo videns spretum se rex contendit ad urbem,
Spoleti reputans venturos illico cives
Eius in occursum pacem veniamque petentes;
Quod si fecissent, pacem veniamque dedisset.
At Spoletanus nimis audax atque superbus
Bella parat populus, clarisque instructus in armis
Menibus egreditur fato impellente maligno,
Se ratus invictum vi posse repellere regem.
Ille ubi conspexit populum certare paratum,
Indignatus ait: "Proceres, en pugna paratur
In campo nobis, opus est nunc viribus uti!
Nos arcere parat bello procul urbe superbus
Spoleti populus sumptis, ut cernitis, armis,
Nec sprevisse timet fatuus nos nostraque iura.
Sentiat ergo tuas, miles fortissime, vires,
Afflictusque luat bellum voluisse profanum.
Et sit in exemplum populis, ne fallere regem
Ausint Romanum nec regia spernere iussa."
Talibus accensus miles regalis in hostem
Fertur, ut ereptis catulis stimulata leena
Que furit adversum gladios nec vulnera curat.
Sternuntur primi se defensare volentes,
Ast alii fugiunt et ad urbis menia tendunt.
Urguent Teutonici cedentes terga simulque
Cum populo portis mixti ingrediuntur apertis
Et spoliant urbem captam civesque superbos.
Omnia complentur luctu varioque tumultu,
Flent misere matres, pueri innupteque puelle;
Fata senes nimium sibi seva fuisse queruntur,
Quod vivendo pati tantum meruere dolorem.
Urbs opulenta ruit captis populata colonis,
Spoletum spoliis dives spoliatur opimis,
Nil reliqui miseris fit civibus, omnia miles
Regius extorquet captosque relinquit inanes
Spoleti cives ausos contempnere regem.
Quos ubi rex solita sub libertate reliquit
Regalisque acies spoliis ditata recessit,
Mors quoque persequitur victos miserosque fatigat.
Hec multis vitam, que sola remanserat illis,
Eripit et vacuat plenam modo civibus urbem.
Interea Ligurum gentes populique feroces
Legibus abiectis exercent pristina bella.
Persequitur populos vicinos Mediolanum
Plus solito; miserisque nocet fecisse querelas.
Improba Pergameos invadit Brixia fines
Et capit incautos aliquot captosque coercet
Pergameos cives pacem servare volentes.
Consilium genti fuit illico Pergameorum
Mittere legatos regi super hoc Frederico,
Qui referant causam domino faciantque querelam.
Haut mora legati properant ad regia castra
Et referunt causam regi ducibusque benignis.
At pius accepta Fredericus rite querela
Dissidii causam querit, qua Brixia cives
Pergameos vexat, sine causa namque videtur
Absurdum sumi bellum tantumque laborem.
Querentique duci legati talia reddunt:
"Vera tibi, rector placidissime, cuncta loquemur,
Et nichil in nostro falsi sermone latebit.
Heroes gemini nostra in regione fuerunt
Olim, pollentes opibus famulisque potentes,
Nobilitate pares, consanguinitate propinqui.
Unus Gislitio dictus, Brusatus et alter,
Quorum clara tribus multa probitate vigebat.
Hos inter medius venit furor; unus ad urbis
Auxilium nostre confugit protinus, alter
Brixianos adiit seseque iuvare rogavit.
Brixia Brusato dat vires, Gislitioni
Pergameus populus confinia nostra colenti.
Ergo diu bello sic conflixere nefando
Utraque gens parti varie prestando favorem,
Atque graves passa est gens utraque sepe ruinas
Amisitque viros tali discrimine multos.
Hec inimicicias generavit causa priores,
Fomes et irarum fuit, hinc discordia crevit.
Denique ductores fessi fractique duello,
Cum simul inter se firmassent federa pacis,
Brusatus bellum cupiens vitare futurum
Vendere proposuit quedam pulcherrima castra,
Ut loca desereret bellorum cede cruenta,
Brixianosque prius bis terque quaterque rogavit,
Ut sibi, si vellent, emerent, si non, daret illa
Pergameis vel mercari cuicumque volenti.
Que cum mercari se Brixia velle negasset,
Urbis Pergamee precio dedit illa quibusdam
Civibus accepto. Quod postquam Brixia novit,
Indignata nimis cepit mox bella movere
Et graviter, nisi reddantur sibi castra, minari,
Nec solum cives illos, qui castra tenebant,
Verum Pergameos vexare ferociter omnes.
Pergamei cives pacem, non bella volentes
Iuditium dicunt legum se velle subire
Et sine iudicio castella remittere nunquam.
Hec, pie rex, multo discordia tempore durat
Fortunamque gravem populus toleravit uterque
Sepius, et multos ploravit uterque suorum
Extinctos vario diri luctamine martis.
Set si quos bello cepisset quilibet horum,
Hactenus absque mora cum pace redire sinebat,
Et belli morem pulcrum servabat uterque.
Nunc autem incautos invasit Brixia cives
Pergameos monitis vestris parere volentes
Atque aliquot cepit captosque tenendo coercit,
Nec cessat nostras facto grege ledere villas.
Unde, pater, populus queritur, placidissime, noster
Iudicioque cupit causam committere vestro."
Talibus auditis Fredericus mandat ad urbem
Brixianam sua scripta iubens dimittere captos
Pergameos cives ceptumque relinquere bellum.
Quodsi forte velint contendere legibus illos,
Conveniant sine vi nec pacis iura relinquant.
Sicque domum redeunt legati Pergameorum,
Leti mandatis populi sibi rite peractis.

760




765




770




775




780




785




790




795




800




805




810




815




820




825




830




835




840




845




850




855




860




865




870




875




880




885




890




895




900




905




910




915




920




925




930




935




940




945




950




955




960




965




970




975




980




985




990




995




1000




1005




1010




1015




1020




1025



Torna all'inizio