quibuscumque sequentibus integra manet, ut "obdo", "abhinc",
"abluo", "abnego". 7 In c quoque nulla superior desinit sillaba, nisi
sequente c uel q , ut "bucca", "ecquis"; nota tamen "necnon",
"necne", "necdum". 8 D finit precedentem sillabam altera d, b, h ,
m, q, u sequentibus, ut "addo", "adbibo", "adhereo", "admitto",
"adquiro" (licet "quicquam" dicatur), "aduoco"; aliis uero sequentibus
in ipsas mutatur in ad prepositione, ut "accumbo"
(nam dicitur "quodcumque"), "aggero", "appello", "attingo", "affectus",
"allido", "annitor", "arrideo", "assumo"; subtrahitur cum
sequuntur gn, sp, sc , ut "agnitus", "aspectus", "ascendo". 9 In f nulla
desinit sillaba, nisi sequente altera f , ut "sufficio". 10 Similiter g
apud Latinos, ut "suggero"; hanc aliquando n ante se assumit, ut
"natus, gnatus", que n post se positam c sepe in eandem g
conuertit, ut "quadringenti". 11 H, k, q , nullius sunt sillabe
terminales apud Latinos; nam "ah" et "uah" per apocopam sunt.
|
|